ACTUS
QUINTUS
Scaena prima. Menaechmus-Matrona
MEN.
Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Provisam quam mox vir meus redeat domum.
sed eccum video. salva sum, pallam refert.
MEN. Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
MAT. Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu? MEN. Quid est?
quae
te res agitat, mulier? MAT. Etiamne, impudens,
muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
MEN. Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
MAT. Rogas me? <o> hominis impudentem audaciam!
MEN. Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant? MAT. Non equidem scio.
MEN. Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
itaque adeo iure coepta appellari est canes.
MAT. Non ego istaec <tua> flagitia possum perpeti.
nam med aetatem viduam esse mavelim,
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
MEN. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
peregrino ut advenienti narrent fabulas?
MAT. Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
quin vidua vivam quam tuos mores perferam.
MEN. Mea quidem hercle causa vidua vivito,
vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
MAT. At mihi negabas dudum surrupuisse te,
nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
MEN. Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
MAT. Ne istuc mecastor -- siam patrem accersam meum
atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
ei, Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia. MEN. Sanan es?
quae mea flagitia? MAT. Pallam atque aurum meum
domo suppilas tuae uxori et tuae
degeris amicae. satin haec recte fabulor?
MEN. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
tuam qui possim perpeti petulantiam.
quem tu hominem <esse me> arbitrere, nescio;
ego te simitu novi cum Porthaone.
MAT. Si me derides, at pol illum non potes,
patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?
novistin tu illum? MEN. Novi cum Calcha simul:
eodem die illum vidi quo te ante hunc diem.
MAT. Negas novisse me? negas patrem meum?
MEN. Idem hercle dicam, si avom vis adducere.
MAT.
Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
|