Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS QUINTUS
      • Scaena secunda. Senex-Matrona
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena secunda. Senex-Matrona

 

SEN. Ut aetas mea est atque ut hoc usus facto est
gradum proferam, progrediri properabo.
sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
quas si autumem omnis, nimis longus sermost.
sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
quidnam hoc sit negoti, quod filia sic
repente expetit me, ut ad sese irem.
nec, quid id sit, mihi certius facit, quid
velit, quid me accersat.
verum propemodum iam scio, quid siet rei.
credo cum viro litigium natum esse aliquod.
ita istaec solent, quae viros subservire
sibi postulant, dote fretae, feroces.
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se,
nisi aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa.
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
ante aedis et eius virum tristem video.
id est quod suspicabar.
appellabo hanc. MAT. Ibo advorsum. salve multum, mi pater.
SEN. Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
nescio quid vos velitati estis inter vos duos.
loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
MAT. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.
proin tu me hinc abducas. SEN. Quid istuc autem est? MAT. Ludibrio, pater,
habeor. SEN. Unde? MAT. Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
SEN. Ecce autem litigium. quotiens tandem edixi tibi,
ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
MAT. Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? SEN. Men interrogas?
MAT. Nisi non vis.
SEN. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,
quid ille faciat, ne id observes, quo eat, quid rerum gerat.
MAT. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. SEN. Sane sapit,
atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.
MAT. Atque ibi potat. SEN. Tua quidem ille causa potabit minus,
si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,
neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
postulas viros? dare una opera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
MAT. Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
hinc stas, illim causam dicis. SEN. Si ille quid deliquerit,
multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
MAT. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
SEN. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
quae insontem insimules. MAT. Quin etiam nunc habet pallam, pater,
et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
SEN. Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. <ibo> ad hominem atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
MEN. Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque do testes -- SEN. Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
MEN. Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse *** deierat.
si ego intra aedis huius umquam,
ubi habitat, penetravi <pedem>,
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
SEN. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
MEN. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
SEN. Tun negas? MEN. Nego hercle vero. SEN. Immo hercle ludere negas;
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mia> filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis? MAT. Quem in locum aut <quam> ob rem, obsecro?
SEN. Non edepol scio. MAT. Profecto ludit te hic. non tu tenes?
SEN. Iam vero, Menaechme, satis iocatus. nunc hanc rem gere.
MEN. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? * **
tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
MAT. Viden tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte,
ut oculi scintillant, vide.
MEN. Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
MAT. Ut pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
SEN. Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
MEN. Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
SEN. Vae capiti tuo. MEN. Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat,
ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.
MAT. Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere.
[MEN. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.]
SEN. Filia, heus. MAT. Quid est? quid agimus? SEN. Quid si ego huc servos cito?
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
prius quam turbarum quid faciat amplius. MEN. Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
faciam quod iubes, Apollo. SEN. Fuge domum, quantum potest,
ne hic te obtundat. MAT. Fugio. amabo, adserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?
MEN. Haud male, <Apollo> illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
comminuam illo scipione quem ipse habet. SEN. Dabitur malum,
me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.
MEN. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
osse fini dedolabo assulatim viscera.
SEN. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
MEN. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
SEN. Mihin equis iunctis minare? MEN. Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
SEN. Eu hercle morbum acrem ac durum *** di vostram fidem.
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
ibo atque accersam medicum iam quantum potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License