Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS QUINTUS
      • Scaena octava. Menaechmus (Sosicles)-Messenio
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena octava. Menaechmus (Sosicles)-Messenio

 

MEN. (SOS.) Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,
postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? MESS. Quin modo
erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,
apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
SOS. Liberum ego te iussi abire? MESS. Certo. SOS. Quin certissimumst,
mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License