OL.
Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
LY. Ita fieri oportet. OL. Factum et curatum dabo.
LY. Volui Chalinum, si domi esset, mittere
tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
CHA. Recessim cedam ad parietem: imitabor nepam;
captandust horum clanculum sermo mihi.
nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
at candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi. protollo mortem mihi;
certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
OL. Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime
cupiebas, eius copiam feci tibi.
erit hodie tecum quod amas clam uxorem. LY. Tace:
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra
ob istanc rem quin te deosculer, voluptas mea.
CHA.
Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.
OL. Ecquid amas nunc me? LY. Immo edepol me quam te
minus.
licetne
amplecti te? CHA. Quid, amplecti? OL. Licet.
LY. Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.
OL. Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
CHA. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:
eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,
facere atriensem voluerat sub ianua.
OL. Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
LY. Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
CHA. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
solet hic barbatos sane sectari senex.
LY. Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam meam uxorem. CHA. Attatae,
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.
LY. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
OL. Sine prius deduci. quid, malum, properas? LY. Amo.
OL. At non opinor fieri hoc posse hodie. LY. Potest,
siquidem cras censes te posse emitti manu.
CHA. Enim vero huc aures magis sunt adhibendae mihi:
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
LY. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
OL. Quid eius uxor? ubi erit? LY. Lepide repperi:
mea uxor vocabit huc eam ad se in nuptias,
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;
tu rus uxorem duces: id rus hic erit
tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias.
hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
Satin docte? OL. Astute.
CHA. Age modo, fabricamini,
malo hercle vostro tam vorsuti vivitis.
LY. Scin quid nunc facias? OL. Loquere. LY.
Tene marsuppium,
abi atque obsona, propera, sed lepide volo,
molliculas escas, ut ipsa mollicula est. OL. Licet.
LY. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
hordeias. CHA. Immo triticeias, si sapis.
LY. Soleas. CHA. Qui, quaeso, potius quam
sculponeas,
quibus battuatur tibi os, senex nequissime?
OL. Vin lingulacas? LY. Quid opust, quando uxor
domi est?
ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
OL. In re praesenti
ex copia piscaria
consulere quid emam potero. LY. Aequom oras, abi.
argento parci nolo, obsonato ampliter.
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,
ut quod mandavi curet. OL. Iamne abeo? LY. Volo.--
CHA. Tribus non conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie comparem magnum malum
quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
manifesto teneo in noxia inimicos meos.
sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est: pulchre praevortar viros.
nostro
omine it dies; iam victi vicimus.
ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,
ego nuna vicissim ut alio pacto condiam,
quod id quod paratum est, ut paratum ne siet
sitque ei paratum quod paratum non erat.--
|