Scaena quarta. Lysidamus-Chalinus
LY.
qui illum di omnes deaeque perdant. CHA. Te uxor aiebat tua
Me vocare. LY. Ego enim vocari iussi. CHA. Eloquere quid
velis?
LY. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
CHA. Intellego.
quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LY. Quin id
volo.
sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
CHA. Quid velis, modo id velim me scire. LY.
Ausculta, ego eloquar.
Casinam ego uxorem promisi
vilico nostro dare.
CHA.
At tua uxor filiusque promiserunt mihi. LY. Scio:
sed utrum nunc tu caelibem te esse mavis liberum
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.
CHA. Liber si sim,
meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
de Casina certum est concedere homini nato nemini.
LY. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis
cito,
et sitellam huc tecum efferto cum aqua, et sortis. CHA. Satis placet.
LY. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
nam si sic nil impetrare potero, saltem sortiar.
ibi
ego te et suffragatores tuos ulciscar. CHA. Attamen
mi obtinget sors. LY. Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
CHA. Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.
LY. Abin hinc ab oculis? CHA. Invitus me vides,
vivam tamen.--
LY. Sumne ego miser homo? satin omnes sunt advorsae mihi?
iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit
ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem;
si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.
si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
Eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.
|