Scaena quinta. Pardalisca-Lysidamus
PAR.
Nulla sum, nulla sum, tota, tota occidi,
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
mi aut opis copiam comparem aut expetam:
tanta factu modo mira miris modis
intus vidi, novam atque integram audaciam.
cave tibi, Cleostrata,
apscede ab ista, opsecro,
ne quid in te mali faxit ira percita.
eripite
isti gladium, quae suist impos animi.
LY. Nam
quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
Pardalisca.
PAR. Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
LY. Respice modo ad me. PAR. O ere mi --LY.
Quid tibi est? quid timida es? PAR. Perii.
LY. Quid, periisti? PAR. Perii, et tu periisti. LY.
A, perii? quid ita?
PAR. Vae tibi. LY. Immo, vae tibi sit. PAR.
Ne cadam, amabo, tene me.
LY. Quidquid est, eloquere mihi cito. PAR. Contine
pectus,
face ventum, amabo, pallio. LY. Timeo hoc negoti quid
siet,
nisi haec meraclo se uspiam percussit flore Liberi.
PAR. Optine auris, amabo. LY. I in malam a me
crucem,
pectus, auris, caput teque di perduint,
nam nisi ex te scio, quicquid hoc est, cito, hoc
iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
ludibrio pessuma adhuc quae me habulsti.
PAR. Ere mi -- LY. Quid vis mea me ancilla?
PAR. Nimium saevis. LY. Numero dicis.
sed hoc quidquid est eloquere, in pauca confer:
quid intus tumulti fuit? PAR. Scibis, audi.
malum pessumumque hic modo intus apud nos
tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
quod haud Atticam condecet disciplinam.
LY. Quid est id? PAR. Timor praepedit dicta
linguae.
LY. Possum scire ego istuc ex te quid negotist? PAR.
Dicam.
Tua ancilla, quam tu tuo vilico vis
dare uxorem, ea intus -- LY. Quid intus? quid est?
PAR. Imitatur malarum malam discipinam,
viro quae suo interminetur: vitam --
LY. Quid ergo? PAR. Ah -- LY. Quid est? PAR.
Interemere ait velle vitam,
gladium -- LY. Hem. PAR. Gladium -- LY.
Quid eum gladium?
PAR. Habet. LY. Ei misero mihi, cur eum habet?
Insectatur omnis domi per aedis,
nec quemquam prope ad sese sinit adire:
ita omnes sub arcis, sub lectis latentes
metu mussitant. LY. Occidi atque interii.
quid illi obiectumst mali tam repente?
PAR. Insanit. LY. Scelestissumum me esse credo.
PAR. Immo si scias dicta quae dixit hodie --
LY. Istuc expeto scire. quid dixit? PAR. Audi.
per omnis deos et deas deieravit,
occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
LY. Men occidet? PAR. An quippiam ad te attinet? LY.
Vah.
PAR. Quid cum ea negoti tibist? LY. Peccavi:
illuc dicere, vilicum, volebam.
PAR. Sciens de via in semitam degredere.
LY. Numquid mihi minatur? PAR. Tibi infesta solist
plus quam cuiquam. LY. Quam ob rem? PAR. Quia se
des uxorem Olympioni,
neque se tuam nec suam neque viri vitam sinere in
crastinum protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem,
ab ea ut caveas tibi. LY. Perii hercle ego miser. PAR.
Dignus.
LY. Neque est neque fuit me senex quisquam amator
adaeque miser. PAR. Ludo ego hunc facete;
Nam quae facta dixi omnia huic falsa dixi:
era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt,
ego hunc missa sum ludere. LY. Heus, Pardalisca.
PAR. Quid est? LY. Est -- PAR. Quid? LY.
Est quod volo exquirere ex te.
PAR. Moram offers mihi. LY. At tu mihi offers
maerorem.
sed etiamne habet nunc Casina gladium?
PAR. Habet, sed duos. LY. Quid, duos? PAR.
Altero te
occisurum ait, altero vilicum hodie.
LY. Occisissimus sum omnium qui vivont.
loricam induam: mi optumum esse opinor.
quid uxor mea? non adiit atque ademit?
PAR. Nemo audet prope accedere. LY. Exoret. PAR.
Orat:
negat ponere alio modo ullo profecto,
nisi se sciat vilico non datum iri.
LY. Atque ingratiis, quia non volt, nubet hodie.
nam quor non ego id perpetrem quod coepi,
ut nubat mihi? illud quidem volebam,
nostro vilico. PAR. Saepicule peccas.
LY. Timor praepedit verba. verum, obsecro te,
dic med uxorem orare ut exoret illam,
gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. PAR.
Nuntiabo.
LY. Et tu orato. PAR. Et ego orabo. LY. At
blande orato, ut soles. sed audin?
si effexis hoc, soleas tibi dabo, et anulum in digito aureum et
bona pluruma.
PAR.
Operam dabo. LY. Face ut impetres.
PAR. Eo nunciam, nisi quippiam remorare me. LY.
Abi et cura.
redit eccum tandem opsonatu meus adiutor, pompam ducit.
|