1. Cum divina tua mens
et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute
cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes
omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus
timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam,
tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus
explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi
offensionem.
2.
Cum vero adtenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei
constitutionem habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut
civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas
imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi
praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo
quod primum parenti tuo de eo fueram notus et eius virtutis studiosus. Cum
autem concilium caelestium in sedibus immortalitatis eum dedicavisset et
imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius
memoria permanens in te contulit favorem. Itaque cum M. Aurelio et P. Minidio et Cn. Cornelio ad apparationem
balistarum et scorpionem reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et
cum eis commoda accepi, quae cum primo mihi tribuisiti recognitionem, per
sorosis commendationem servasti.
3. Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut
ad exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi, quod
animadverti multa te aedificavisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore
et publicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut
posteris memoriae traderentur curam habiturum. Conscripsi praescriptiones
terminatas ut eas adtendens et ante facta et futura qualia sint opera, per te
posses nota habere. Namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes.
|