1. Qui amplioribus voluminibus, imperator,
ingenii cogitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt
suis scriptis auctoritates. Quod etiam vel in nostris quoque studiis res
pateretur, ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed
id non est, quemadmodum putatur, expeditum. Non enim de architectura sic
scribitur uti historia aut poemata. Historiae per se tenent lectores; habent
enim novarum rerum varias expectationes. Poematorum vero carminum metra et
pedes, ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas,
versuum pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad
summam scriptorum terminationem.
2. Id autem in architecturae
conscriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitate
concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem. Cum ergo ea per se
non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam
praeceptorum late evagantes scripturae, si non contrahentur, et paucis et
perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis
inpediente incertas legentium efficient cogitationes. Itaque occultas
nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur,
breviter exponam; sic enim experitius ea recipere poterunt mentes.
3. Non minus cum animadvertissem distentam
occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi
scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere
possent. Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerunt secuti, placuit
cybicis rationibus praecepta in voluminibus scribere, constitueruntque cybum
CCXVI versus eosque non plus tres in una conscriptione oportere esse
putaverunt.
4. Cybus autem est corpus ex lateribus
aequali latitudine planitiarum perquadratus. Is cum est iactus, quam in partem
incubuit, dum est intactus, inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae
quas in alveo ludentes iaciunt. Hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse
videntur, quod is numerus versuum, uti cybus, in quemcumque sensum insederit,
inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem. Graeci quoque poetae comici
interponentes e choro canticum diviserunt spatia fabularum. Ita partes cybica
ratione facientes intercapedinibus levant auctorum pronuntiationis.
5. Cum ergo haec
naturali modo sint a maioribus observata animoque advertam inusitatas et
obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium
pervenire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere; ita enim expedita
erunt ad intellegendum. Eorumque ordinationes institui, uti non sint quaerentibus
separatim colligenda, sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum
haberent explicationes. Itaque, Caesar, tertio et quarto volumine aedium
sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam dispositiones.
Primumque forum uti oporteat constitui dicam, quod in eo et publicarum et
privatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.
|