1. Graeci in quadrato
amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et
lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in
contignationibus faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est ratione faciendum,
ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari.
2. Igitur circum
spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus
argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur; quae
et ad usum et ad vectigalia publica recta erunt disposita. Magnitudines autem
ad copiam hominum oportet fieri, ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter
inopiam populi vastum forum videatur. Latitudo autem ita finiatur uti,
longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae partes ei dentur; ita
enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
3. Columnae superiores
quarta parte minores quam inferiores sunt constituendae, propterea quod oneri
ferendo quae sunt inferiora firmiora debent esse quam superiora. Non minus quod
etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete,
cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, dein decrescendo
proceditur in altitudinem naturali contractura peraequata nascens ad cacumen.
Ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum et altitudinibus
et crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora.
4. Basilicarum loca
adiuncta foris quam calidissimis partibus oportet constitui, ut per hiemen sine
molestia tempestatium se conferre in eas negotiatores possint. Earumque
latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis
constituantur, nisi si loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam
commutari. Sin autem locus erit amplior in longitudine, chalcidica in extremis
constituantur, uti sunt in Iulia Aquiliana.
5. Columnae basilicarum
tam altae, quam porticus latae fuerint, faciendae videntur; porticus, quam
medium spatium futurum est, ex tertia finiatur. Columnae superiores minores
quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. Pluteum, quod fuerit
inter superiores et inferiores columnas, item quarta parte minus, quam
superiores columnae fuerint, oportere fieri videtur, uti supra basilicae
contignationem ammulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. Epistylia zophora
coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.
6. Non minus summam
dignitatem et venustatem possunt habere comparationes basilicarum, quo genere
Coloniae Iuliae Fanestri conclavi curavique faciendam, cuius proportiones et
symmetriae sic sunt constitutae. Mediana testudo inter columnas est longa pedes
CXX, lata pedes LX. Porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas
lata pedes XX. Columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis pedes L,
crassitudinibus quinum, habentes post se parastaticas altas pedes XX, latas
pedes II semissemque, crassas I s, quae sustinent trabes, in quibus invehuntur
porticuum contignationes. Supraque eas aliae parastaticae pedum XVIII, latae
binum, crassae pedem, quae excipiunt item trabes sustinentes cantherium et
porticum, quae sunt summissa infra testudinem, tecta.
7. Reliqua spatia inter
parastaticarum et columnarum trabes per intercolumnia luminibus sunt relicta.
Columnae sunt in latitudine testudinis cum angularibus dextra ac sinistra
quaternae, in longitudine, quae est foro proxima, cum isdem angularibus octo,
ex altera parte cum angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea parte non sunt
positae, ne inpediant aspectus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere
parietis basilicae conlocata spectans medium forum et aedem Iovis.
8. Item tribunal quod
est in ea aede, hemicycli schematis minoris curvatura formatum; eius autem
hemicycli in fronte est intervallum pedes XLVI, introrsus curvatura pedes XV,
uti, qui apud magistratus starent, negotiantes in basilica ne inpedirent. Supra
columnas ex tribus tignis bipedalibus conpactis trabes sunt circa convocatae,
eaeque ab tertiis columnis quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas
quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
9. Supra trabes contra
capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae, altae pedes III, latae
quoqueversus quaternos. Supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes
everganeae circa sunt conlocatae. Quibus insuper transtra cum capreolis
columnarum contra corpora et antas et parietes pronai conlocata sustinente unum
culmen perpetuae basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.
10. Ita fastigiorum
duplex tecti nata dispositio extrinsecus tecti et interioris altae testudinis
praestat speciem venustam. Item sublata epistliorum ornamenta et pluteorum
columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque
inminuit ex magna parte summam. Ipsae vero columnae in altitudine perpetua sub
trabe testitudinis perductae et magnificentiam inpensae et auctoritatem operi
adaugere videntur.
|