1. Cum forum
constitutum fuerit, tum deorum inmortalium diebus festis ludorum
expectationibus eligendus est locus theatro quam saluberrimus, uti in primo
libro de salubritatibus in moenium conlocationibus est scriptum. Per ludos enim
cum coniugibus et liberis persedentes delectationibus detinentur et corpora
propter voluptatem inmota patentes habent venas, in quas insiduntur aurarum
flatus, qui, si a regionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis
advenient, nocentes spiritus corporibus infundent. Itaque si curiosius eligetur
locus theatro, vitabuntur vitia.
2. Etiamque providendum
est, nene impetus habeat a meridie. Sol enim cum implet eius rutunditatem, aer
conclusus curvatura neque habens potestatem vagandi versando confervescit et
candens adurit excoquitque et inminuit e corporibus umores. Ideo maxime
vitandae sunt his rebus vitiosae regiones et eligendae salubres.
3. Fundamentorum autem,
si in montibus fuerit, facilior erit ratio; sed si necessitas coegerit in plano
aut palustri loco ea constitui, solidationes substructionesque ita erunt
faciendae, quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est
scriptum. Insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab
substructione fieri debent.
4. Praecinctiones ad altitudines
theatrorum pro rata parte faciendae videntur neque altiores quam quanta
praecinctionis itineris sit latitudo. Si enim excelsiores fuerint, repellent et
eicient in superiorem partem vocem nec patientur in sedibus suis, quae supra
praecinctiones, verborum casus certa significatione ad aures pervenire. Et ad
summam ita est gubernandum, uti, linea cum ad imum gradum et ad summum extenta
fuerit, omnia cacumina graduum angulosque tangat; ita vox non inpedietur.
5. Aditus complures et
spatiosos oportet disponere, nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex
omnibus locis perpetuos et directos sine inversuris faciendos, uti, cum populus
dimittatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus
separatos sine inpeditione. Etiam
diligenter est animadvertendum, ne sit locus surdus, sed ut in eo vox quam
clarissime vagari possit. Hoc vero fieri ita poterit, si locus electus
fuerit, ubi non inpendiantur resonantia.
6. Vox autem ut spiritus fluens aeris, et
actu sensibilis auditu. Ea movetur circulorum rutundationibus infinitis, uti si
in stantem aquam lapide inmisso nascantur innumerabiles undarum circuli
crescentes a centro, quam latissime possint, et vagantes, nisi angustia loci
interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur designationes earum
undarum ad exitus pervenire. Itaque cum interpellentur offensionibus, primae
redundantes insequentium disturbant designationes.
7. Eadem ratione vox ita ad circinum efficit
motiones; sed in aqua circuli planitiae in latitudine moventur, vox et in
latitudine progreditur et altitudinem gradatim scandit. Igitur ut in aqua
undarum designationibus, item in voce cum offensio nulla primam undam
interpellaverit, non disturbat secundam nec insequentes, sed omnes sine
resonantia perveniunt ad imorum et ad summorum aures.
8. Ergo veteres architecti naturae vestigia
persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes,
et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque
vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures. Uti enim organa in aeneis lamminis
aut corneis echeis ad cordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic
theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt
constitutae.
|