1. Harmonia autem est musica litteratura
obscura et difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae.
Quam si volumus explicare, necesse est etiam graecis verbis uti, quod nonnullae
eorum latinas non habent appellationes. Itaque ut potuero quam apertissime ex
Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque
sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.
2. Vox enim mutationibus cum flectitur,
alias fiat acuta, alias gravis; duobusque modis movetur, e quibus unus effectus
habet continuatos, alter distantis. Continuata vox neque in finitionibus
consistit neque in loco ullo, effiicitque terminationes non apparentes,
intervalla autem media parentia, uti sermone cum dicamus: sol lux flos vox. Nunc enim nec unde incipit nec ubi
desinit, intellegitur; sed quod ex acuta facta est gravis et ex gravi acuta,
apparet auribus. Per distantiam autem e contrario. Namque cum flectitur
inmutatione vox statuit se in alicuius sonitus finitionem, deinde in alterius,
et id ultro citro crebre faciendo constans apparet sensibus, uti in cantionibus
cum flectentes vocem varietatem facimus. Modulationis itaque intervallis ea cum
versatur, et unde initium fecit et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus,
mediana autem patentia intervallis obscurantur.
3. Genera vero sunt
modulationum tria: primum quod Graeci nominant harmoniam, secundum chroma,
tertium diatonon. Est autem harmoniae modulatio ad artem concepta, et
ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet auctoritatem. Chroma subtili
sollertia ac crebritate modulorum suaviorem habet delectationem. Diatoni vero,
quod naturalis est, facilior est intervallorum distantia. In his tribus
generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia
tetrachordorum et tonos et dihesis habet binas (dihesis autem est toni pars
quarta; ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae); chromati duo hemitonia
in ordine sunt composita, tertium trium hemitoniorum est intervallum; diatono
toni duo sunt continuati, tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem.
Ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio sunt
peraequata, sed ipsa cum seperatim uniuscuiusque generis finibus considerantur,
dissimilem habent intervallorum designationem.
4. Igitur intervallo
tonorum et hemitoniorum et tetrachordorum in voce divisit natura finitque
terminationes eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque certis
distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices qui organa fabricant,
ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum
perfectiones.
5. Sonitus, qui graece phthongi
dicuntur, in unoquoque genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus
generibus perpetui et stantes, reliqui X, cum communiter modulantur, sunt
vagantes. Stantes autem sunt, qui
inter mobiles sunt interpositi. Continent tetrachordi coniunctionem et e
generum discriminibus suis finibus sunt permanentes; appellantur autem sic:
proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon,
paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. Mobiles autem sunt, qui in
tetrachordo inter inmotos dispositi in generibus ex locis loca mutant; vocabula
autem habent haec: parhypate hypaton, lichanos hypaton, parhypate meson,
lichanos meson, trite synhemmenon, <paranete synhemmenon>, trite
diezugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon, paranete hyperbolaeon.
6. Ei autem qua moventur, recipiunt virtutes
alias; intervalla enim et distantias habent crescentes. Itaque parhypate, quae
in harmonia distat ab hypate <dimidium> hemitonium, in chroma tramutata
habet hemitonium. Qui lichanos in harmonia dicitur, ab hypate distat
hemitonium, in chroma translata progreditur duo hemitonia, in diatono distat ab
hypate tria hemitonia. Ita X sonitus propter translationes in generibus
efficiunt triplicem modulationum varietatem. Tetrachorda autem sunt quinque:
7. primum gravissimum,
quod graece dicitur hypaton, secundum medianum, quod appellatur meson,
tertium coniunctum, quod synhemmenon dicitur, quartum disiunctum, quod
diezeugmenon nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece hyperbolaeon
dicitur. Concentos quos natura hominis modulari potest, graece quae synphoniae
dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente,
et disdiapason.
8. Ideoque et a numero
nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se
flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur
diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason in octavam et dimidiam
diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII
disdiapason].
9. Non enim inter duo
intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec in tertia
aut sexta aut VII possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est.
diatessaron et diapente et ex ordine disdiapason convenientiae ex natura vocis
congruentis habent finitiones. Et ei
coventus procreantur ex coniunctione sonituum, qui graece phthongi
dicuntur.
|