1. Ita ex his indagationibus mathematicis
rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis, theatri, eaque ita
fabricentur, ut cum tangantur sonitum facere possint inter se diatessaron
diapente ex ordine ad disdiapason. Postea inter sedes theatri constitutis
cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque
habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant
in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede;
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae
pedes duo, altae semipede.
2. Designationes autem eorum, quibus in
locis constituantur, sic explicentur. Si non erit ampla magnitudine theatrum,
media altitudinis transversa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim
aequalibus intervallis distantes confornicentur, uti ea echea quae supra
scripta sunt, ad neten hyperbolaeon sonantia in cellis quae sunt in cornibus
extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis diatessaron ad
neten diezeugmenon, tertia diatessaron ad paramesen, quarta ad neten
synhemmenon, quinta diatessaron ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson,
in medio unum diatessaron ad hypaten hypaton.
3. Ita hac ratiocinatione vox a scaena uti
ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava
excitaverit auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam. Sin
autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII,
uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una harmoniae,
altera chromatos, tertia diatoni. Et ab imo quae erit prima, ea ex harmonia
conlocetur ita uti in minore theatro supra scriptum est.
4. In mediana autem prima in extremis cornibus ad
chromaticen hyperbolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis ab his
diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon,
quartis diatessaron ad chromaticen meson, quintis diatessaron ad chromaticen
hypaton, sextis ad paramesen, quod et in chromaticen hyperbolaeon diapente et
ad chromaticen meson diatessaron habeant consonantiae communitatem.
5. In medio nihil est conlocandum, ideo quod
sonitum nulla alia qualitas in chromatico genere symphoniae consonantiam potest
habere. In summa vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad
diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron
ad diatonon <diezeugmenon>, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis
diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton, sextis
diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad
proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum
communitates.
6. Haec autem si qui voluerit ad perfectum facile
perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum,
quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus
constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad
naturas vocis et audientiun delectationes facilius valuerit theatrorum efficere
perfectiones.
7. Dicet aliquis forte multa theatra quotannis
Romae facta esse neque ullam rationem harum rerum in his fuisse; sed errabit in
eo, quod omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas
necesse est sonare. Hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis
qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita
recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis . Cum autem ex solidis rebus thera constituuntur, id est ex structura
caementorum, lapide, marmore, quae sonare non possunt, tunc echeis hae rationes
sunt explicandae.
8. Sin autem quaeritur, in quo theatro ea
sint facta, Romae non possumus ostendere, sed in Italiae regionibus et in
pluribus Graecorum civitatibus. Etiamque auctorem habemus Lucium Mummium qui diruto
theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae
dedicavit. Multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis non magnis theatra
constituerunt, propter inopiam fictilibus doleis ita sonantibus electis hac
ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos effectus.
|