1. Ipsius autem theatri conformatio sic est
facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato
circumagatur linea rutundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus
lateribus; intervallis extremam lineam circinationis, tangant, quibus etiam in
duodecim signorum caelestium astrologia ex musica convenientia astrorum
ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione,
qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo
loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum
et orchestrae regionem.
2. Ita latius factum fuerit pulpitum quam
Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra autem
senatorum sunt sedibus loca designata. Et eius pulpiti altitudo sit ne plus
pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium
gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum,
qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter
cuneos ad primam praecinctionem; supra autem alternis itineribus superiores
cunei medii dirigantur.
3. Hi autem, qui sunt in imo et dirigiunt
scalaria, erunt numero VII; reliqui quinque scaenae designabunt compositionem:
et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra
sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt
itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, gradus ne
minus alti sint palmopede, <ne plus pedem> et digito sex; latitudines
eorum ne plus pedes duos> semissemque, ne minus pedes duos constituantur.
4. Tectum porticus, quod futurum est in
summa gradatione cum scaenae altitudine libratum perspiciatur, ideo quod vox
crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. Namque si
non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem,
quam perveniet primo.
5. Orchestra inter
grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus,
utrumque aeditus eius mensurae perpendiculum interiores sedes praecidantur, et
quae praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis
altitudinem habebunt eorum confornicationes.
6. Scaenae longitudo ad
orchestrae diametron duplex fieri debet. Podii altitudo ab libramento pulpiti
cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri. Supra podium columnae cum
capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta
earum columnarum altitudinis quinta parte. Pluteum insuper cum unda et corona
inferioris plutei dimidia parte. Supra id pluteum columnae quarta parte minore
altitudine sint quam inferiores; epistylium et ornamenta earum columnarum
quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit
dimidia parte; columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte;
epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem.
7. Nec tamen in omnibus
theatris symmetriae ad omnis rationes et effectus possunt respondere, sed
oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi
symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. Sunt
enim res quas et in pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine
fieri propter usum, uti gradus, diazumata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita,
tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab
symmetria, ne inpediatur usus. Non minus si qua exiguitas copiarum, id est marmoris,
materiae reliquarumque rerum, quae parantur, in opere defuerint, paulum demere
aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum. Hoc
autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili
sollertiaque non fuerit viduatus.
8. Ipsae autem scaenae
suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae
regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus
comparata, quae loca Graeci periactus dicunt ab eo, quod machinae sunt
in his locis versatiles trigonos habentes in singula tres species ornationis,
quae, cum aut fabularum mutationes sunt futura seu deorum adventus, cum
tonitribus repentinis ea versentur mutentque speciem ornationis in frontes.
Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera
a peregre aditus in scaenam.
9. Genera autem sunt
scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum.
Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae
deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus;
comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem
profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus;
satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus
rebus in topeodi speciem deformati.
|