1. In Graecorum
theatris non omnia isdem rationibus sunt facienda, quod primum in ima
circinatione, ut in latino trigonorum IIII, in eo quadratorum trium anguli
circinationis lineam tangunt, et cuius quadrati latus est proximum scaenae
praeciditque curvaturam circinationis, ea regione designatur finitio
proscaenii. Et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturae parallelos
linea designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque orchestrae
proscaenii regione parallelos linea describitur, et qua secat circinationis
lineas dextra ac sinistra in cornibus hemicycli centra signantur. Et circino
collocato in dextra ab intervallo sinistro circumagatur circinatio ad
proscaenii sinistram partem; item centro conlocato in sinistro cornu ab
intervallo dextro circumagitur ad proscaenii dextram partem.
2. Ita tribus centris
hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem
minoreque latitudine pulpitum, quod logeion appellant, ideo quod
<apud> eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem
artifices suas per orchestram praestant actiones; itaque ex eo scaenici et
thymelici graece separatim nominantur. Eius loci altitudo non minus debet esse
pedum X, non plus duodecim. Gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra
quadratorum angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione inter
eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero tanto
semper amplificantur.
|