1. Cum haec omnia
summa cura sollertiaque explicata sunt, tunc etiam diligentius. Est enim advertendum, uti sit electus locus, in
quo leniter adplicet se vox neque repulsa resiliens incertas auribus referat
significationes. Sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus,
uti dissonantes, qui graece dicuntur catechountes circumsonantes, qui
apud eos nominantur periechountes item resonantes, qui dicuntur antechountes
consonantesque, quos appellant synechountas. Dissonantes sunt, in
quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis
corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
2. circumsonantes autem, in quibus
circumvagando coacta exsolvens in medio sine extremis casibus sonans ibi
extinguatur incerta verborum significatione; resonantes vero, in quibus, cum in
solido tactu percussa resiliant, imagines exprimendo novissimos casus duplices
faciant auditu; item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum
incremento scandens egrediatur ad aures disserta verborum claritate. Ita si in
locorum electione fuerit diligens animadversio, emendatus erit prudentia ad
utilitatem in theatris vocis effectus. Formarum autem descriptiones inter se
discriminibus his erunt notatae, uti, quae ex quadratis designentur, Graecorum
habeant usus, latine paribus lateribus trigonorum. Ita his praescriptionibus
qui voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
|