1. Post scaenam porticus sunt constituendae,
uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se
recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. Uti sunt
porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumeniae Patrisque Liberi fanum
et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis
lapideis dispositus navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (idem
autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit); Smyrnae
Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte, ut scaenae, supra stadium;
ceterisque civitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra
sunt porticus et ambulationes.
2. Quae videntur ita oportere conlocari, uti
duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et
ornamentis ex ratione modulationis perfectas. Latitudines autem earum ita
oportere fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exteriores,
tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias
et a medianis ad parietes qui circumcludunt porticus ambulationes. Medianae
autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed aut ionico aut
corinthio genere deformentur.
3. Columnarum autem
proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus quibus in aedibus sacris
scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in
porticibus et ceteris operibus subtilitatem. Itaque si dorici generis erunt
columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. Ex eis
partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis
operis erit explicatio. Et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum;
intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnae praeter
capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum
duorum et moduli sextae partis. Ceteri operis modulationes, uti in aedibus
sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur.
4. Sin autem ionicae
columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem
dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; <spira> cum plintho
dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio
est demonstratum. Si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulum
autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem.
Stylobatisque adiectio quae fit per scabillos inpares, ex descriptione, quae
supra scripta est in libro tertio, sumatur. Epistylia, coronae ceteraque omnia
ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur.
5. Media vero spatia
quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe
ambulationes habent magnam salubritatem. Et primum oculorum, quod ex viridibus
subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem
et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem
relinquit; praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex
membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus
inest quam corpus potest sustinere.
6. Hoc autem ita esse ex
eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub
terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis
hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et
abundantius excitat umores et exconglobatos in altitudinem tollit. Ergo si ita
videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur
molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse, quin
amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrisque conlocari oporteat in
civitatibus ambulationes.
7. Eae autem uti sint
semper siccae et non lutosae, sic erit faciendum. Fodiantur et exinaniantur
quam altissime. Dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque eatum
parietibus qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati
fastigio. In cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde
insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur. Ita propter
carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur
aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint
ambulationes.
8. Praeterea in his operibus thensauri sunt
civitatibus in necessariis rebus a moribus constituti. In conclusionibus enim reliqui omnes faciliores
sunt apparatus quam lignorum. Sal enim facile ante inportatur, frumenta publice
privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu
leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis
tempestatibus ex tegulis excipiuntur. De lignatione quae maxime necessaria est
ad cibum quoquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde
conportatur et plus consumitur.
9. In eiusmodi temporibus tunc eae
ambulationes aperiuntur et mensurae tributim singulis capitibus designantur.
Ita duas res egregias hypaethra ambulationem praestant, unam in pace
salubritatis, alteram in bello salutis. Ergo his rationibus ambulationum
explicationes non solum post scaenam theatri, sed etiam omnium deorum templis
effectae magnas civitatibus praestare poterunt utilitates. Quoniam haec nobis
satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum
demonstrationes.
|