1. Primum eligendus locus est quam
calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone. Ipsa autem
caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci
inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad
vesperum est constitutum. Et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria
et virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; sic enim
efficietur, ut in vasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque. Aenea
supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium,
tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum
aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum,
testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
2. Suspensurae
caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum
sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila cum mittatur, non possit intro
resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius
pervagabitur sub suspensione. Supraque laterculis besalibus pilae struantur ita
dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem
autem pilae habeant pedes duo. Eaeque struantur argilla cum capillo subacta,
supraque conlocentur tegulae bipedales quae sustineant pavimentum.
3. Concamarationes vero
si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes
fuerint, figlinum opus subiciatur. Sed hoc ita erit faciendum. Regulae ferreae
aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam
creberrimis; eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine
marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamerationes in
ferro nintentes sint perfectae. Earumque camararum superiora coagmenta ex
argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pavimentum
spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio
poliatur. Eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint, meliorem
habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem
contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
4. Magnitudines autem
balneorum videntur fieri pro copia hominum; sint ita conpositae. Quanta
longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit, praeter scholam labri et alvei. Labrum utique sub lumine faciundum
videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem. Scholas autem labrorum
ita fuerit oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum,
spectantes reliqui recte stare possint. Alvei autem latitudo inter parietem et
pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus
duos pedes.
5. Laconicum sudationesque sunt coniungendae
tepidario; eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam
curvaturam hemisphaerii. Mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque
clypeom aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et dimissiones
perficietur sudationis temperatura. Ipsumque ad circinum fieri oportere
videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae
rutundationes pervagetur.
|