1. Nunc mihi videtur, tametsi non sint
italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare
et quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare. In palaestris peristylia
quadrata sive oblonga ita sint facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis
circuitionem, quod Graeci vocant diaulon, ex quibus tres porticus
simplices disponantur, quarta quae ad meridianas regiones est conversa, duplex,
uti cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem
pervenire.
2. Constituantur autem in tribus porticibus
exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique,
qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. In duplici autem porticu
conlocentur haec membra: ephebeum in medio (hoc autem est exhedra amplissima
cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; sub dextro coryceum, deinde
proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam
Graeci loutron vocitant; ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime
autem elaeothesium frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in versura
porticus. Proxime autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata
sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte
laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso
laconici caldam lavationem. In palaestra peristylia, quemadmodum supra
scriptum est, ita debent esse perfecta distributa.
3. Extra autem
disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque
sinistra stadiatae, ex quibus una quae spectaverit ad septentrionem,
perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita facta, uti in
partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines
habeant uti semitas non minus pedum denum mediumque excavatum, uti gradus sint
in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus
pedes XII, ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur
ab unctis se exercentibus.
4. Haec autem porticus xystos
apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis
exercentur. Proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe
ambulationes, quas Graeci paradromidas, nostri xysta appellant, in
quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur. Faciunda autem xysta sic videntur, ut sint
inter duas porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores
ambulationes ibique ex opere signino stationes. Post xystum autem stadium ita
figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
Quae in moenibus necessaria videbantur esse, ut apte disponantur, perscripsi.
|