1. De opportunitate autem portuum non est
praetermittendum sed, quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus,
explicandum. Hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive
pronunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci
natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere. Circum enim
portictus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus <ad>
emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per
machinas possint.
2. Sin autem non naturalem locum neque
idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse
faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte
statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus,
et ita conformandae portuum conclusiones. Eae autem structurae, quae in aqua
sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus,
quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in
mortario duo ad unum respondeant.
3. Deinde tunc in eo loco, qui definitus
erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae
destinandaeque firmiter; deinde inter ea ex trastilis inferior pars sub aqua
exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum
supra scriptum est, ibi congerendum, donique conpleatur structurae spatium,
quod fuerit inter arcas. Hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra
scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae
arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam
firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam
dimidiae partis, reliquum quod est proxime litus, proclinatum latus habeat.
4. Deinde ad ipsam aquam et latera pulvino
circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est
supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur harena et exaequetur cum margine
et planitia pulvini. Deinde insuper eam exaequationem pila quam magna
constituta fuerit, ibi struatur; eaque, cum erit extructa relinquatur ne minus
duos mensis, ut siccescat. Tunc autem, succidatur margo quae sustinet harenam;
ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. Hac
ratione, quotienscumque opus fuerit, in acquam poterit esse progressus.
5. In quibus autem locis pulvis non
nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et
catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter
destinas creta in eronibus ex ulva palustri factis calcetur. Cum ita bene
calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis rotis tympanis conlocatis
locus qui ea septione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter
septiones fundamenta fodiantur. Si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora
quam qui murus supra futurus erit, exinaniatur sicceturque et tunc structura ex
caementis calce et harena compleatur.
6. Sin autem mollis locus erit, palis
ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur,
quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. Deinde tunc
quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii
lapides coagmentis contineantur. Tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione
sive structura compleatur. Ita erit uti possit turris insuper aedificari.
7. His perfectis navaliorum ea erit ratio,
ut constuantur spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianae regiones
propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera
procreant alendoque conservant. Eaque aedificia minime sunt materianda
propter incendia. De magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed
faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi maiores naves subductae fuerint,
habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quae necessaria ad utilitatem in
civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum constituantur
et perficiantur, in hoc volumine scripsi; privatorum autem aedificiorum
utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.
|