1. Aristippus philosophus Socraticus, naufragio
cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta,
exclamavisse ad comites ita dicitur: 'bene speremus! hominum enim vestigia
video.' Statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium
devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum
se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus
essent ad victum, praestaret. Cum autem eius comites in patriam reverti
voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita
mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae
etiam e naufragio una possent enare.
2. Namque ea vera
praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum
rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. Non minus eam sententiam
augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes,
ita ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque
amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni civitate esse
civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus; at qui non
doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis
itineribus vadentem non stabili sed infirma conflictari vita.
3. Epicurus vero non
dissimiliter ait: pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et
necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari. Haec ita etiam plures philosophi dixerunt. Non
minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias
versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime
etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium
Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, Atheniensium non omnes
nisi eos, qui liberos artibus erudissent. Omnia enim munera fortunae cum
dantur, ab ea faciliter adimuntur; disciplinae vero coniunctae cum animis nullo
tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitae.
4. Itaque ego maximas infinitasque
parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte
erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteraturae
encyclioque doctrinarum omnium disciplina. Cum ergo et parentium cura et
praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et
philotechnis rebus commentariorumque scribturis me delectans eas possessiones
animo paravi, e quibus haec est fructuum summa: nullas plus habendi esse
necessitates eamque esse proprietatem, divitiarum maxime, nihil desiderare. Sed
forte nonnulli haec levia iudicantes putant eo esse sapientes, qui pecunia sunt
copiosi. Itaque plerique ad id propositum contendentes audacia adhibita cum
divitiis etiam notitiam sunt consecuti.
5. Ego autem, Caesar,
non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona
fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi. Ideo notities parum est adsecuta. Sed tamen his
voluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. Neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus.
Ceteri architecti rogant et ambigunt, ut architectent; mihi autem a
praeceptoribus est traditum: rogatum, non rogantem oportere suscipere curam,
quod ingenius color movetur pudore petendo rem suspiciosam. Nam beneficium dantes, non
accipientes ambiuntur. Quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio
sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae conpendiique eius
causa iudicet faciundum?
6. Itaque maiores primum a genere probatis operam
tradebant architectis, deinde quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo
pudori, non audaciae protervitatis permittendum iudicantes. Ipsi autem
artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos
instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione
permitterentur. Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae
disciplinae magnitudinem iactari et ab is, qui non modo architecturae sed
omnimo ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres
familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita
iudicant: si inperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam
voluntatem quam ad alienam pecuniae consumere summam.
7. Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi
facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi
architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur
architecti. Quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi
diligentissime conscribendas, opinans in munus omnibus gentibus non ingratum
futurum. Igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum
perscribsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et
commensus symmetriarum explicabo.
|