1. Nulla architecto
maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia
rationum exactiones. Cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et conmensus
ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad
naturam loci aut usum aut speciem, adiectionibus temperaturas efficere, cum de
symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in
aspectuque nihil desideretur.
2. Alia enim ad manum
species videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in aperto,
in quibus magni iudicii est opera, quid tandem sit faciundum. Non enim veros
videtur habere visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens.
Quemadmodum etiam in scenis pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum
ecphorae, signorum figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam
plana. Similiter in navibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen oculis
infracti videntur; et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris,
apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt dimissi, per naturae
perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines
ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum
remorum oculis aspectum.
3. Hoc autem sive
simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet,
videmus, utramque rationem videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat
aspectus.
4. Cum ergo, quae sunt
vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto
oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut
adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur. Haec
autem etiam ingeniorum acuminibus, non solum doctrinis efficiuntur.
5. Igitur statuenda est
primum ratio symmetriarum a qua sumatur sine dubitatione commutatio, deinde
explicetur operis futuri locorum unum spatium longitudinis, cuius semel
constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio,
uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. De qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi
pronuntiandum, primumque de cavis aedium, uti fieri debeant, dicam.
|