1. Cum ad regiones
caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus
rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum
communia cum extraneis aedificari debeant. Namque ex his quae propria sunt, in
ea non est potestas omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt
cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent usus rationes.
Communia autem sunt, quibus etiam invocati suo iure de populo possunt venire,
id est vestibula, cava aedium, peristylia, quaeque eundem habere possunt usum.
Igitur is, qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula nec
tabulina neque atria, quod in aliis officia praestant ambiundo neque ab aliis
ambiuntur.
2. Qui autem fructibus
rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae,
horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae
decorem possunt esse, ita sunt facienda. Item feneratoribus et publicanis
commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis
elegantiora et spatiosiora ad conventos excipiundos, nobilibus vero, qui
honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt
vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque
laxiores ad decorem maiestatis perfectae; praeterea bybliothecas, basilicas non
dissimili modo quam publicorum operum magnificentia comparatas, quod in domibus
eorum saepius et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur.
3. Ergo si his
rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est
scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur; habebunt
enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes. Earum autem rerum non
solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in
urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia,
deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palestras
et ambulationes. Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim
perscribere, proposui; nunc rusticorum expeditionum, ut sint ad usum commodae
quibusque rationibus conlocare oporteat eas, dicam.
|