1. Aedificia quae plano pede instituuntur,
si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et
theatris nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
Sin autem hypogea concamarationesque instituentur, fundationes eorum fieri
debent crassiores, quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt
futurae. Eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio
conlocentur, uti solido respondeant; nam si in pendentibus onera fuerint
parietum aut columnarum, non poterint habere perpetuam firmitatem.
2. Praeterea inter lumina secundum pilas et
antas postes si supponentur, erunt non vitiosae. Limina enim et trabes
structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sublisi
structuras; cum autem subiecti fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere
trabes neque eas laedere.
3. Item administrandum est, uti levent onus
parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes earum
conclusurae. Cum enim extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt
conclusae, primum non pandabit materies levata onere; deinde, si quod vetustate
vitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.
4. Itemque, quae pilatim aguntur aedificia
et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices
concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires
eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per
coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas. Itaque si angulares
pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus
praestabunt.
5. Cum in his rebus animadversum fuerit, uti
ea diligentia in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti omnes
structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes.
Maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia
solet facere terrae congestio. Ea enim non potest esse semper uno pondere, quo
solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae
multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit
structurarum saeptiones.
6. Itaque, ut huic vitio
medeatur, sic erit faciendum, ut primum pro amplitudine congestionis crassitudo
structurae constituatur. Deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una
struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis
est futura, crassitudine eadem, qua substructio; procurrat autem ab imo, pro
quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim,
ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
7. Praeterea introrsus
contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro
tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis; crassitudines autem
habeant dentium structurae uti muri. Item in extremis angulis cum recessum
fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque
partem signetur, et ab his signis diagonius structura conlocetur, et ab ea
media altera coniuncta cum angulo muri. Ita dentes et diagonioe structurae non
patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendum impetum
congestionis.
8. Quemadmodum sine
vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur incipientibus, exposui. Namque de tegulis aut tignis aut asseribus
mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa,
faciliter mutantur. Ita quae nec solidi quidem putantur esse, quibus rationibus
haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.
9. Quibus autem copiarum generibus oporteat
uti, non est architecti potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera
copiarum nascuntur, ut in proximo volumine est expositum; praeterea in domini
est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit
aedificare. Itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est
fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione. Cum magnificenter opus
perfectum aspicietur, a domini potestate inpensae laudabuntur; cum subtiliter,
officinatoris probabitur exactio; cum vero venuste proportionibus et symmetriis
habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria area architecti.
10. Haec autem recte constituuntur, cum is et
a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia. Namque omnes homines non
solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc
est disccrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire, quid sit
futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et
venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum. Quas res
privatis aedificiis utiles putavi et quemadmodum sint faciundae, quam
apertissime potui, perscripsi; de expolitionibus autem eorum, uti sint
elegantes et sine vitiis ad vetustatem, insequenti volumine exponam.
|