1. Primumque incipiam
de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque
providentia solidationis ratio habeatur. Et si plano pede erit eruderandum,
quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum
statumine rudus. Sin autem omnis aut ex parte congesticius locus fuerit,
fistucationibus cum magna cura solidetur. In contignationibus vero diligenter
est animadvertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub
pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem. Cum
enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus,
permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in
pavimentis necessario rimas.
2. Item danda est opera,
ne commisceantur axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem perceperunt,
se torquentes rimas faciunt in pavimentis. Sin autem aesculus non erit et
necessitas coegerit propter inopiam, querceis sic videtur esse faciundum, ut
secentur tenuiores; quo minus enim valuerint, eo facilius clavis fixi
continebuntur. Deinde in singulis tignis extremis partibus axis bini clavi
figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo anguli excitare. Namque de
cerro aut fago seu farno nullus ad vestutatem potest permanere. Coaxationibus
factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis
vitiis defendatur.
3. Tunc insuper
statuminetur ne minore saxo, quam qui possit manum implere. Statuminationibus inductis, rudus si novum erit ad
tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duum
mixtiones habeant responsum. Deinde rudus inducatur et vectibus ligneis,
decuriis inductis, crebriter pinsatione solidetur, et id non minus pinsum
absolutum crassitudine sit dodrantis. Insuper ex testa nucleus inducatur
mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine pavimentum
digitorum senûm. Supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta
struantur sive sectilia seu tesseris.
4. Cum ea exstructa fuerint et fastigia sua
exstructionem habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus Ìn
scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum
conpositio planam habeat inter se derectionem, si tesseris structum erit, ut
eae omnes angulos habeant aequales; cum enim anguli non fuerint omnes
aequaliter pleni, non erit exacta, ut oportet, fricatura. Item testacea spicata
tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos,
sed extenta et ad regulam perfricata. Super fricaturam levigationibus et
polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor, et supra loricae ex calce et
harena inducantur.
5. Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt
pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu
pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis; praeterea gelicidia
et proinae non patiuntur integra permanere. Itaque si necessitas coegerit, ut
minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. Cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio
transversa sternatur clavisque fixa duplicem praebeat contignationi
loricationem. Deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur,
calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
6. Statuminatione facta
rudus inducatur, idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum. Tunc autem
nucleo inducto, uti, supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter
binûm digitûm caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos;
quod si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus vitiis erit
tutum. Uti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus
quotannis ante hiemem saturetur; ita non patietur in se recipere gelicidi
pruinam.
7. Sin autem curiosius
videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus
substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos
canaliculos digitales. Quibus iunctis inpletur calx ex oleo subacta,
confricenturque inter se coagmenta compressa. Ita calx, quae erit haerens in
canalibus, durescendo [contestateque solidescendo] non patietur aquam neque
aliam rem per coagmenta transire. Cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra
nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur. Supra autem sive ex tessera
grandi sive ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum,
et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
|