1. Cum a pavimentorum cura discessum fuerit,
tunc de albariis operibus est explicandum. Id autem erit recte, si
glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti,
si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturne liquore
defervere coacta uno tenore conquoquatur. Namque cum non penitus macerata sed
recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas
emittit. Qui caiculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et
dissipant tectorii politiones.
2. Cum autem habita erit
ratio macerationis et id curiosius opere praeparatum erit, sumatur ascia et,
quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam
offenderint calculi, non erit temperata; cumque siccum et purum ferrum
educetur, indicabit eam evanidam et siticulosam; cum vero pinguis fuerit et
recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit
esse temperatam. Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in
conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
|