1. Cum ergo camerarum
postulabitur ratio, sic erit faciunda. Asseres directi disponantur inter se ne
plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab
carie et ab vetustate celeriter vitiantur. Hique asseres, cum ad formam
circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive
tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur. Eaeque catenae ex ea
materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id est
e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum,
cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.
2. Asseribus dispoitis
tum tomice ex sparto hispanico harundines graeca tunsae ad eos, uti forma
postulat, religentur. Item supra cameram materies ex calce et harena mixta
subinde inducitur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis
ceciderint, sustineantur. Sin autem harundinis graecae copia non erit, de
paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una
crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos
alligationibus binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est,
tomice religentur cultellique lignei in eas configantur.
3. Cetera omnia, uti
supra scriptum est, expediantur. Cameris dispositis et intextis imum caelum
earum trullissetur, deinde harena derigatur, postea autem creca aut marmore
poliatur. Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiciendae quam
maxime tenues et subtilis oportere fieri videbitur; cum enim grandes sunt,
pondere deducuntur nec possunt se sustinere. In hisque minime gypsum debet
admisceri, sed excepto marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non
patiatur uno tenore opus inarescere. Etiamque cavendae sunt in cameris
priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere
inpendentes sunt periculosae.
4. Coronarum autem sunt figurae aliae caelatae. Conclavibus
autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, pura fieri debent, ut ea
facilius extergeantur; in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo
potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae. Semper enim album opus propter
superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam alienis aedifÌciis concipit
fumum.
5. Coronis explicatis parietes quam asperrime
trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformenter
derectiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad
perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur; namque sic emendata
tectoriorum in picturis erit species. Subarscente iterum et tertio inducatur;
ita cum fundatior erit ex harenato derectura, eo firmior erit ad vetustatem
soliditas tectorii.
6. Cum ab harena praeter tullisationem non minus
tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo derectiones sunt
subigendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non haereat ad
rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur. Grandi inducto et inarescente
alterum corium mediocre dirigatur; id cum subactum fuerit et bene fricatum,
subtilius inducatur. Ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati
parietes fuerint, neque rimas neque aliud vitium in se recipere poterunt.
7. Sed et liaculorum subactionibus fundata
soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus
inductis nitidos expriment splendores. Colores autem, udo tectorio cum
diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod
calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus et evanida, ieiunitate
coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis
potestatibus conlatis seminibus seu principîs una solidescendo, in quibuscumque
membris est formata cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur
habere qualitates.
8. Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque
vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si
parum diligenter et in arido fuerint inducti. Cum ergo itaque in parietibus
tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et
ad vetustatem permanentem virtutem potêrunt habere. Cum vero unum corium
harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo
faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem
crassitudinis proprium optinebit.
9. Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella
ductum incertas et sine viribus habet remissiores splendores, quod autem e
solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem
fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria,
quae ex tenui sunt ducta, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt,
quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine
spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed
etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
10. Graecorum vero tectores non solum his
rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et
harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam,
et ita ad cisternam subacta tunc utuntur. Itaque veteribus parietibus nonnulli crustas
excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum
divisionibus circa se prominentes habent expressiones.
11. Sin autem in craticiis tectoria erunt
facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo
quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescent,
extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio. Cum
paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis
perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis
harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et uti supra scriptum est,
harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in
parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec tegmina nec rimam
ullam fieri patietur.
|