1. Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem agris Ephesiorurm Cilbianis
primum esse memoratur inventum. Cuius et res et ratio satis magnas habet
admirationes. Foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad
minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se
rubrum pulverem. Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit
laerimas argenti vivi, quae a fossoribus statim colliguntur.
2. Hae glaebae, cum
collectae sunt in officinam, propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem,
ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum
resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum. Exemptis glaebis guttae
eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae
converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur. Id autem cum sint
quattuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, invenientur esse pondo centum.
3. Cum in aliquo vase
est confusum, si supra id lapide centenarium pondus inponatur, natat in summo
neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare.
Centenario sublato si ibi auri scripulum ponatur, non natabit, sed ad imum per
se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum
gravitatem esse non est negandum.
4. Id autem multis rebus est ad usum expeditum.
Neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. Cumque in vestem
intextum est aurum eaque vestis contrita propter vetustatem usum non habeat
honestum, panni in fictilibus vasis inpositi supra ignem conburuntur. Is cinis coicitur in aquam, et additur eo
argentum vivum. Id autem omnis micas auri corripit in se et cogit secum coire.
Aqua diffusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per
panni raritates propter liquorem extra labitur, aurum compressione coactum
intra purum invenitur.
|