1. Revertar nunc ad minii temperaturam. Ipsae
enim glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et
cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adveniant, colores. Cum
ergo emissae sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales
habuerat virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis.
2. Itaque cum est in expolitionibus conclavium
tectis inductum, permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est
peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit
splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa
virtute coloris denigratur. Itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba,
cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis
parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque
colore. Itaque primo locavit inducendos alios colores.
3. At si qui subtilior fuerit et voluerit
expolitionem miniaciam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus
est, ceram punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat; deinde
postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram a primo cum pariete
calfaciundo sudare cogat fiatque, ut peraequetur; deinde tunc candela
linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem ganosis
graece dicitur):
4. ita obstans cerae punicae loricae non patitur
nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere his politionibus
colorem. Quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae
sunt ideo Romam, quod id genus venae postea est inventum Hispaniae regionibus,
quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur. Eae autem
officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.
5. Vitiatur minium admixta calce. Itaque si qui
velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. Ferrea lamna sumatur, eo
minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat. Cum e candore
color mutatus fuerit eritque alter, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum
restituatur in pristinum colorem; sine vitio esse propabit; sin autem
permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum.
6. Quae succurrere potuerunt mihi de minio, dixi.
Chrysocolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex is locis, qui sunt proximi
aerariis metallis. Armenium et indicum nominibus ipsis indicatur, quibus in
locis procreatur.
|