1. Incipiam nunc de ostro dicere, quod et
carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suavitatem. It
autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores
sunt quam ceterarum <rerum> naturae considerantibus admirationes, quod
habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis
cursu naturaliter temperatur.
2. Itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae
regiones sunt proximae ad septentrionem, est atrum; progredientibus inter
septentrionem et occidentem invenitur lividum; quod autem legitur ad
aequinoctialem orientem et occidentem, invenitur violacio colore; quod vero
meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo
etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus, quae proximae sunt solis
cursui.
3. Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis
circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens,
excussa in mortariis terendo comparatur. Et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum.
Id autem propter salsuginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.
|