1. Architecti est scientia pluribus
disciplinis et variis eruditionibus ornata, [cuius iudicio probantur omnia]
quae ab ceteris artibus perficiuntur. Opera ea nascitur et fabrica et ratiocinatione.
Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficitur
e materia cuiuscumque generis opus est ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem est. quae res
fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare
potest.
2. Itaque architecti, qui sine litteris
contenderant, ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent
pro laboribus auctoritatem; qui autem ratiocinationibus et litteris solis
confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur. At qui utrumque
perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit
propositum, sunt adsecuti.
3. Cum in omnibus enim rebus, tum maxime
etiam in architectura haec duo insunt, quod significatur et quod significant.
Significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio
rationibus doctrinarum explicata. Quare videtur utraque parte exercitatus esse
debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum etiam ingeniosum oportet
esse et ad disciplinam docilem. Neque enim ingenium sine disciplina aut
disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus
sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit,
philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus
responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas
habeat.
4. Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras
architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit.
Deinde graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit
operis speciem deformare valeat. Geometria autem plura praesidia praestat
architecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum, e quo maxime
facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et
librationum et linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis
ragionibus caeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen vero sumptus
aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque
symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
5. Historias autem plures novisse oportet, quod
multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumentis
rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis
statuas marmoreas muliebres stolatas, quae cariatides dicuntur, pro columnis in
opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita
reddet rationem Caria, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra
Graeciam consensit. Postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi
consilio Cariatibus bellum indixerunt. ltaque oppido capto, viris interfectis,
civitate declarata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi
stolas neque ornatus matronales deponere, uti non una triumpho ducerentur, sed
aeterno, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur
pro civitate. Ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis
designaverunt earum imagines oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris nota
poena peccati Cariatium memoriae traderetur.
6. Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio
duce, Plataeeo proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum
superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam
ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo
constituerunt. Ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia
meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes
horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis
aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati. Itaque ex eo
multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt,
et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus. Item sunt aliae
eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oporteat.
7. Philosophia vero perficit architectum animo
magno et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine
avaritia, quod est maximum; nullum enim opus vere sine fide et casitate fieri
potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum,
sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim
philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura, quae graece physiologia
dicitur, philosophia explicat. Quam necesse est studiosius novisse, quod
habet multas et varias
naturales quaestiones. Ut etiam in aquarum ductionibus. Insursibus enim et
circuitionibus et librata planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque
aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia
principia rerum naturae noverit. Item qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum,
qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi
his rebus a philosophis erit institutus.
8. Musicen autem sciat oportet, uti
canonicam rationem et mathematicam notam habeat, praeterea balistarum,
catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere. In capitulis enim
dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et
vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi
sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerunt. Bracchia enim, quae in
eas tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter utraque
plagam mittere debent; quodsi non homotona fuerint, inpedient directem telorum
missionem.
9. Item theatris vasa area, quae in cellis
sub gradibus mathematica ratione conlocantur quae Gracei echeia
appellant; sonitûm et discrimina ad symphonias musicas sive concentus
componuntur divisa in circinatione diatesseron et diapente et disdiapason, uti
vox scaenici sonitus conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta
cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures. Hydraulicas quoque
machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus
efficere nemo poterit.
10. Disciplinam vero medicinae novisse
oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci climata dicunt, et
aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus; sine his
enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest. Iura quoque nota habeat
oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis communibus parietum ad ambitum
stillicidiorum et cloacarum, luminum. Item, aquarum ductiones et cetera quae
eiusmod sunt, nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant
aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur,
et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori;
namque si lex perite fuerit scripta; erit ut sine captione uterque ab utroque
liberetur. Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies,
septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non
poterit.
11. Cum ergo tanta haec disciplina sit,
condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse iuste
repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus
disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti
pervenerint ad summum templum architecturae.
12. Ac fortasse mirum videbitur inperitis
hominibus posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria
continere. Cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem
rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent; encyclios enim
disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. Itaque qui a teneris
aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem
notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia
cognoscunt. Ideoque de veteribus architectis Pythius, qui Prieni aedem Minervae
nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus
artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis
industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
13. Id autem re non expeditur. Non enim debet nec
potest esse architectus grammaticus, uti fuerit Aristarchus, sed non
agrammatus, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles,
sed graphidos non inperitus nec plastes quemadmodem Myron seu Polyclitus, sed
rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non
aniatrologicus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non
inperitus. Non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singularis quisquam
consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit
in potestatem.
14. Nec tamen non tantum architecti non possunt in
omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates
tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum. Ergo
si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aevo perpetuo
nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus
artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex his
indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet qui singulis doctrinis
adsiduitatem cum industria summa praestiterunt?
15. Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod
non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et
eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum qui singulis rebus
sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id
est rationem, uti medicis et musicis et de venarum rythmo ad pedem motus, ut si
vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit non accedet musicus,
sed id opus proprium erit medici; item in organo non medicus sed musicus
modulabitur, ut aures suae cantionibus recipiant iucunditatem.
16. Similiter cum astrologis et musicis est
disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et
trigonis diatessaron et diapente, a geometris de visu qui graece logos
opticos appellatur; ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes
communes sunt dumtaxat ad disputandum. Operum vero ingressus qui manu
aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una
arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex
singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, eas quae
necessariae sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus
iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.
17. Quibus vero natura
tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam,
astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt
offica architectorum et efficiuntur mathematici. Itaque faciliter contra eas
disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati.
Hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus
et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes
et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas, gnomonicas numero
naturalibusque rationibus inventas atque explicitas posteris reliquerunt.
18.
Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed
paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus
debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta
necessitatem summas sed etiam mediocris scientias habere disciplinarum, peto,
Caesar, et a te et ab is, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad
regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur. Namque non uti summus
philisophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus artis
exercitatus, sed ut architectus his litteris inbutus haec nisus sum scribere.
De artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor uti
spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus
cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.
|