1. Fiunt etiam purpurei colores infecta
creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. Itaque
tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum
aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt <in>
linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis
coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes efficiunt silis attici
colorem.
2. Eadem ratione vaccinium temperantes et lactem
miscentes purpuram faciunt elegantem. Item qui non possunt chrysocolla propter
caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur
viridissimum colorem; hacc autem infectiva appellatur. Item propter inopiam
coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Graeci isatin
appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.
3. Quibus rationibus et rebus ad dispositionem
firmitatis quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes
colores in se potestates, ut mihi succerrere potuit, in hoc libro perscripsi. Itaque
omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem
ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae; insequenti autem de aqua, si
quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur
quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.
|