1. De septem
sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus,
Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor
Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et
terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et
omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum
dissolverentur temporum necessitate coacta in eandem redire, quaeque de aere
nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et
dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem. Pythagoras
vero, Empedocles, Epicharmos aliique physici et philosophi haec principia esse
quattuor proposuerunt: aerem, ignem, terram, aquam, eorumque inter se
cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
2. Animadvertimus vero non solum nascentia ex
his esse procreata, sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate neque
crescere nec tueri. Namque corpora sine spiritus redundantia non possunt habere
vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et remissiones
continenter. Caloris vero si non fuerit in corpore iusta conparatio, non erit
spiritus animalis neque erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis
temperaturam. Item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficientur
et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
3. Animalia vero si fuerint sine umoris
potestate, exsanguinata et exsucata a principiorum liquore interarescent. Igitur
dÃvina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia
et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec
natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit
ad manum parata per omnem mundum. Itaque ex his, si quid forte defit in corpore
spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat. Apparatus autem ad
auxilia caloris solis impetus et ignis inventus tutiorem efficit vitam. Item terrenus
fructus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus alit et nutrit
animales pascendo continenter. Aqua
vero non solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, gratas, quod est
gratuita, praestat utilitates.
4. Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus
Aegyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere. Itaque cum
hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra
procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae
benignitati. Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur
ex potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam in prioribus septem
voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de
inventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque
rationibus ducatur, et quemadmodum ante probetur, scribere.
|