1. Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad
delectiones, et ad usum cotidianum Ea autem erit facilior, si erunt fontes
aperti et fluentes. Sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et
colligenda. Quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol
exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato
et fulto prospiciantur eae regiones; sic enim non errabit excelsius quam
oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed libratam altitudinem in regionibus
certa finitione designabit. Tunc, in quibus locis videbuntur umores
concrispantes et in aera surgentes, ibi fodiatur; non enim in sicco loco hoc
potest signum fieri.
2. Item animadvertendum est quaerentibus aquam,
quo genere sint loca; certa enim sunt, in quibus nascitur. In creta tenuis et
exilis et non alta est copia; ea erit non optimo sapore. Item sabulone soluto
tenuis, sed inferioris loci invenietur; ea erit limosa et insuavis. Terra autem
nigra sudoris et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus
collectae in spissis et solidis locis subsidunt; haec habent optimum saporem.
Glarea vero mediocres et non certae venae reperiuntur; hae quoque sunt egregia
suavitate. Item sabulone masculo harenaque carbunculo certiores [et
stabiliores] sunt copiae; eaeque sunt bono sapore. Rubro saxo et copiosae et
bonae, si non per intervenia dilabantur et liquescant. Sub radicibus autem
montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores; eaeque frigidiores
sunt et salubriores. Campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non
suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos
ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
3. Signa autem,
quibus terrarum generibus supra scriptum est, ea invenientur nascentia: tenuis
iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi
sunt, quae non possunt nasci per se sine umore. Solent autem eadem in lacunis
nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris
per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem. Quibus non est
credendum, sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur,
non sata, sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda.
4. In quibus si
eae significabuntur inventiones, sic erunt experiundae. Fodiatur quoquoversus
locus latus ne minus pedes <tres, altus pedes> quinque, in eoque
conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis. Ex
his quod erit paratum, id intrinsecus oleo ungatur ponaturque inversum, et
summa fossura operiatur harundinibus aut fronde, supra terra obruatur; tum
postero die aperiatur, et si in vaso stillae sudorisque erunt, is locus habebit
aquam.
5. Item si vasum
ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit,
si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas umidum erit et iam
dissolvetur ab umore. Vellusque
lanae si conlocatum erit in ea fossura, insequenti autem die de eo aqua
expressa erit, significabit eum locum habere copiam. Non minus si lucerna
concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et
postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychni ipsaque
umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se
ducit umores. Item in eo loco ignis factus si fuerit et percalfacta terra et
adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus habebit aquam.
6. Cum haec ita erunt pertemptata et, quae
supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si
erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum
locum omnes conducendi. Haec autem maxime in montibus et regionibus septentrionalibus
sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et salubriora et copiosiora
inveniuntur. Aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt
arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis
non directi perveniunt ad terram nec possunt umores exurere.
7. Intervallaque montium maxime recipiunt
imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi
diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita
perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt
fructus. Campestribus autem locis contrario non possunt habere copias. Nam
quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus
propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie
camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum
tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli,
quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus
campestribus relinquuntur.
|