1. Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur,
salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis
subtilibusque tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata
tempestatibus liquescendco pervenit ad terram. Etiamque non crebriter in campis
confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex
terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli
sunt proclinati, trudunt aera; deinde, cum sunt moti, propter vacuitatem loci
post se recipiunt aeris ruentis undas.
2. Aer autem, qui ruit, trudens quocumque
umorem per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum. A ventis autem
quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus, ex fluminibus et paludibus et
pelago, cum tempore solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem
nubes. Deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum
offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur
et ita diffunditur in terras.
3. Vaporem autem
et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur efficere ratio, quod ea habet
in se et calores fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum
magnam multitudinem. Ex eo, cum refrigeratum noctu sol oriens impetu tangit
orbem terrae et ventorum flatus oriuntur per tenebras, ab umidis locis
egrediuntur in altitudinem nubes. Aer autem cum a sole percalefactus cum
rationibus tollit ex terra umores, licet ex balineis exemplum capere.
4. Nullae enim
camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum,
quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex
pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod
semper vapor calidus in altitudinem se trudit. Et primo non remittit propter
brevitatem, simul autem plus umoris habet congestum, non potest sustinere
propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. Item eadem ratione
caelestis aer, cum ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit
umores et congregat ad nubes. Ita enim terra fervore tacta eicit umores, etiam
corpus hominis ex calore emittit sudores.
5. Indices autem
sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati,
septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant; auster
vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper
adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt, ex
omniibus terris labentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad
septentrionales regiones.
6. Haec autem sic
fieri testimonio possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum chorographiis
picta itemque scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad septentrionem.
Primumque in India Ganges et Indus ab Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et
Euphrates; Asiae item, Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis;
Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpis Timavos et Padus; Italia Tiberis;
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus
ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et
mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos
subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur,
circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque
paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura
pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem
pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi
Nilus appellatur.
7. Ex Mauretiana
autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur, quod ex altera parte
montis Atlantis alia capita item profluentia ad occidentem Oceanum, ibique
nascuntur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum pisciumque naturae
praeter hippopotamos.
8. Ergo cum omnia
flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione
videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis
cursui, latentes penitus habent umores nec fontes crebros amnesque raros,
relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad
septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum
aut aluminosum seu bituminosum. Tunc enim permutantur <et> aut calidae
aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
9. Neque enim
calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in
ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram. Ideo diutius non potest permanere, sed brevi
spatio fit frigida. Namque si naturaliter esset calida, non refrigeraretur
calor eius. Sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et
commixtus est propter naturae raritatem.
|