1. Sunt autem
etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua sapore optimo, quae in
potione ita est suavis, uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens
desideretur. Haec autem ab natura perficiuntur his rationibus. Cum in imo per
alumen aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram,
quae est supra se; autem fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si
qui in îs locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo
vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
2. Sunt etiam
odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti
per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes
refrigerati perveniunt supra terram sapore odore coloreque corrupto, uti in
Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui
sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus. Hi autem, cum sunt frigidi,
ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus
inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore
validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes
crebre per fontes egrediuntur. Ex his autem qui non sunt aperti, sed a saxis
continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos
grumorum tumulos.
3. Itaque qui
putant se altitudine, qua sunt grumi, capita fontium posse habere, cum aperiunt
fossuras latius, decipiuntur. Namque uti aeneum vas non in summis labris plenum
sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in
eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam,
ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam
intflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et
crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti
rursus ad suum locum residit: ad eundem modum ea capita fontium cum sunt
angustiis conpressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt
latius aperti, examinati per raritates liquidae potestatis residunt et
restituuntur in libramenti proprietate.
4. Omnis autem
aqua calida ideo [quod] est medicamentosa, quod in pravis rebus percocta aliam
virtutem recipit ad usum. Namque sulphurosi fontes nervorum labores reficiunt
percalefaciendo exurendoque caloribus e corporibus umores vitiosos. Aluminosi
autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt,
fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et
hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem. Bituminosi autem interioris corporis vitia
potionibus purgando solent mederi.
5. Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti
Pinnae Vestinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat
per alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores. Ubi vero aurum,
argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes
inveniuntur copiosi, sed hi maxime sunt vitiosi. Habent enim vitia aquae
calidae sulphur alumen bitumen, eademque, per potiones cum in corpus iniit et
per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando. Igitur nervi
inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut
podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus
frigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
6. Aquae autem species est, quae cum habeat non
satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo, colore similis vitri
purpurei. Haec maxime considerantur Athenis. Ibi enim ex eiusmodi locis et
fontibus in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo
propter eam causam, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex
puteis et ita vitant eorum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod omnino
aliud genus aquae non reperitur, nisi quot cibdeli habeant; itaque in
ea civitate aut omnes aut maxima parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso flumen est nomine
Cydnos, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore.
7. Sunt autem et alia multa genera, quae habent
suas proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod a fonte cum est
progressum, dividitur in duas partes; quae pars profluit contra Etruriam, quod
per terrae dulcem sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte
per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet saporem. Item Paraetonio
et quod est iter ad Ammonem et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita
sunt salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. Sunt autem et aliis
pluribus locis et fontes et flumina <et> lacus, qui per salifodinas
percurrentes necessario salsi perficiuntur.
8. Alii autem per
pingues terrae venas profluentes uncti oleo fontes erumpunt, uti Solis, quod
oppidum est Ciliciae, flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab
ipsa aqua unguntur. Similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines efficit,
qui in eo nataverint, et India, qui sereno caelo emittit olei magnum
multitudinem, item Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti scobe
citreo; quo oleo etiam pecora solent ungui. Zacyntho et circa Dyrrachium et
Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum acqua evomunt.
Babylone lacus amplissima magnitudine, qui limne asphaltitis
appellatur, habet supra natans liquidum bitumen; quo bitumine et latere
testaceo structum murum Sameramis circumdedit Babylonem. Item Iope in Syria
Arabiaque Numidarum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt bituminis
maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
9. Id autem non
est mirandum; nam crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri. Cum ergo per
bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra
terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen. Etiamque est in Cappadocia in
itinere, quod est inter Mazaca et Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive
harundinis sive alii generis si dimissa fuerit et postero die exempta, ea pars,
quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam manserit,
permanet in sua proprietate.
10. Ad eundem modum
Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et
vineas fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum crusta
lapidea. Ita quotannis dextra ac sinistra margines ex terra faciundo inducunt
eam et efficiunt in his crustis in agris saepta. Hoc autem ita videtur
naturaliter fieri, quod in îs locis et ea terra, quibus is nascitur, sucus
subest coaguli naturae similis; deinde cum commixta vis egreditur per fontes
extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in aeris
salinarum videtur.
11. Item sunt
ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut in Ponto est flumen
Hypanis. A capite profluit
circiter milia XL sapore dulcissimo; deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio
ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvolus. Is cum in eum
influit, tunc tanta magnitudine fluminis facit amaram, ideo quod per id genus
terrae et venas, unde sandaracam fodiunt, est aqua manando perficitur amara.
12. Haec autem dissimilibus saporibus a terrae
proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. Si enim radices
arborum aut vitium aut reliquorum seminum non ex terrae proprietatibus sucum
capiendo ederent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus
omnium sapores. Sed animadvertimus insulam Lesbon vinum protropum, Maeoniam
Catacecaumeniten, Lydiam Tmoliten, Siciliam Mamertinum, Campaniam Falernum, in
Terracinam et Fundis Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili
multitudine genera vini virtutesque procreari. Quae non aliter possunt fieri,
nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus,
enutrit materiam per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et
generis sui fructus saporem.
13. Quodsi terra generibus umorum non esset
dissimilis et disparata, non tantum in Syria et Arabia in harundinibus et
iuncis herbisque omnibus essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis
darent bacas, nec murrae glaebulae, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur,
sed in omni terra regionibus eodem genere omnia procrearentur. Has autem
varietates regionibus et locis inclinatio mundi et solis impetus propius aut
longius cursum faciendo tales efficit terrae umorisque qualitates nec solum in
his rebus, sed etiam in pecoribus et armentis haec non ita similiter
efficerentur, nisi proprietates singularum terrarum in generibus ad solis
potestatem temperarentur.
14. Sunt enim Boeotiae flumina Cephisos et
Melas, Lucanis Crathis, Troia Xanthus inque agris Clazomeniorum et Erythraeorum
et Laodicensium fontes. Ad flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad
conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque,
quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis
coracino colore. Ita proprietas liquoris, cum inît in corpus, proseminat
intinctam sui cuiusque generis qualitatem. Igitur quod in campis Troianis
proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen
Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.
15. Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera,
quae per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti
fuisse dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant
inprudentes, vita privabantur; quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur. Et
Chrobsi Thracia lacus ex quo non solum qui biberint, moriuntur, sed etiam qui
laverint. Item in Thessalia fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum
gustat nec bestiarum genus ullum proprius accedit; ad quem fontem proxime est arbor
florens purpureo colore.
16. Non minus in Macedonia quod loci sepultus
est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt. In
unum, viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui
est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur
habere. Item est in Arcadia Nonacris nominata terrae regio, quae habet in
montibus ex saxo stillantes frigidissimos umores. Haec autem aqua Stygos
Hydor nominatur, quam neque argentum neque aeneum nec ferreum vas potest
sustinere, sed dissilit et dissipatur. Conservare autem eam et continere nihil
aliud potest nisi mulina ungula, quae etiam memoratur ab Antipatro in
provinciam ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua
regem esse necatum.
17. Item
Alpibus in Cotti regno est aqua; qui gustant, statim concidunt. Agro autem Falisco via Campana in campo
Corneto est lucus, in quo fons oritur; ubique avium et lacertarum reliquarumque
serpentium ossa iacentia apparent. Item sunt nonnullae acidae venae fontium,
uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae
hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus
hominum potionibus discutiant.
18. Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur,
quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae
intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex
aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt. Quare autem
discutiantur ex acidis eae res, sic possumus animadvertere. Ovum in aceto si
diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur. Item plumbum,
quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo
acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum
dissolvatur, et fiet cerussa.
19. Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore
est natura, similiter curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. Item
margarita. Non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se
dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et
dissolvuntur. Ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur
isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura
rerum similiter posse curari.
20. Sunt autem etiam fontes uti vino mixti,
quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam sine vino potantes fiunt
temulenti. Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est
genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.
21. Arcadia vero civitas est non ignota Clitor,
in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii.
Ad eum autem fontem a epigramma est in lapide inscriptum: haec sententiae
versibus graecis: eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus,
quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum
restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. Epigramma autem
est id, quod est subscriptum:
22. Item est in
insula Cia fons e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est
epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed
qui biberit, saxeos habiturum sensos. Sunt autem versus hi:
23. Susis autem, in
qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est ex quo qui biberint amittunt
dentes. Item in eo est scriptum
epigramma quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed
ea si bibatur, excutere e redicibus dentes. Et huius epigrammatos
sunt versus graece:
24. Sunt etiam nonnullis
locis fontium proprietates, quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus
ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus. Etiamque Zama
est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam
domum sibi constituit. Ab ea
milia passus XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredibili finitae
sunt terminatione. Cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiatum,
maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur, et si quando adlata ibi
ponatur, statim moritur; neque id solum, sed etiam terra ex his locis si alio
translata fuerit, et ibi. Id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. Sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet
terra, quam ego sic accepi.
25. Gaius Julius Masinissae filius, cuius erant
totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesare militavit. In
hospitio meo est usus. Ita
cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. Interim cum esset
inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea
terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias
haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formonsos et puellas
maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia
sed etiam forma essent non invenusta.
26. Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus
natura distributa quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum, in eo autem
multa genera sunt umorum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae, lacrimarum:
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non
est mirandum, si tam in magnitudine terrae innumerabilis sucorum reperientur
varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium
egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus
fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque
dissimiles proprietates.
27. Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego
per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi
sunt auctores: Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus,
Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infÃnito studio Iocorum
proprietates, aquarum virtutes ab inclinatione caelique regionum qualitates ita
esse distributas scriptis dedicaverunt. Quorum secutus ingressus in hoc libro
perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his
praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes
possint ad civitates municipiaque perducere.
28. Nulla enim ex omnibus rebus tantas habere
videtur ad usum necessitates, quantas aqua, ideo quod omnium animalium natura,
si frumenti fructu privata fuerit, arbustivo aut carne aut piscatu aut etiam
quaelibet ex his reliquis rebus escarum utendo poterit tueri vitam, sine aqua
vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec tueri nec
parari. Quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi fontes
ad humanae vitae salubritatem.
|