1. Expertiones
autem et probationes eorum sic sunt providendae. Si erunt profluentes et
aperti, antequam duci incipiantur, aspiciantur animoque advertantur, qua
membratura sint qui circa eos fontes habitant homines; et si erunt corporibus
valentibus, coloribus nitidis, cruribus non vitiosis, non lippis oculis, erunt
probatissimi. Item si fons novos fossus fuerit, et in vas corinthium sive
alterius generis, quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa maculam non fecerit,
optima est. Itemque in aeneo si ea aqua defervefacta et postea requieta et
defusa fuerit, neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea aqua
erit item probata.
2. Item si
legumina in vas cum ea aqua coiecta ad ignem posita celeriter percocta fuerint,
indicabunt aquam esse bonam et salubrem. Non etiam minus ipsa aqua, quae erit
in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit,
muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is
locus fuerit, sed puram habuerit speciem, innuitur his signis esse tenuis et in
summa salubritate.
|