1. Nunc de
perdustionibus ad habitationes moeniaque, ut fieri oporteat, explicabo. Cuius
ratio est prima perlibratio. Libratur autem dioptris aut libris aquariis aut
chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt.
Chorobates autem est regula longa circiter pedum viginti. Ea habet ancones in
capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam
coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus conpacta transversaria,
quae habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula
perpendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est conlocata, ea
quae tangent aeque ac pariter lineas descriptionis, indicant libratam
conlocationem.
2. Sin autem
ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint certam
significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem longum pedes V,
latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua infundatur, et si aequaliter
aqua canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. Ita eo chorobate cum perlibratum ita fuerit,
scietur, quantum habuerit fastigii.
3. Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet
non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse
libratam, sed sphaeroides habere schema sed ibi habere centrum, quo loci habet
orbis terrarum. Hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est:
<ad> extrema capita regulae sit pariter sustinere regulam aquam; sin
autem proclinatum erit ex una parte, quae erit altior, non habuerit regulae canalis
in summis labris aquam. Necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio
inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se
librata esse. Exemplar autem chorobati erit in extremo volumine descriptum. Et
si erit fastigium magnum, facilior erit decursus aquae; sin autem intervalla
erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
|