1. Ductus autem aquae fiunt generibus tribus:
rivis per canales structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus. Quorum
hae sunt rationes. Si canalibus, ut structura fiat quam solidissima, solumque
rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes semipede eaeque
structurae confomicentur, ut minime sol aquam tangat. Cumque venerit ad moenia,
efiiciatur castellum et castello coniunctum ad recipiendam aquam triplex
immissarium, conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae intra
receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab extremis, in medium receptaculum
redundet.
2. Ita in medio ponentur fistulae in omnes
lacus et salientes, ex altero in balneas vectigal quotannis populo praestent,
ex quibus tertio in domus privatas, ne desit in publico; non enim poterint
avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones. Haec autem quare divisa
constituerim, hae sunt causae, uti qui privatim ducent in domos vestigalibus
tueantur per publicanos aquarum ductus.
3. Sin autem medii montes erunt inter moenia et
caput fontis, sic erit faciendum, uti specus fodiantur sub terra librenturque
ad fastigium, quod supra scriptum est. Et si tofus erit aut saxum, in suo sibi
canalis excidatur, sin autem terrenum aut haraenosum erit, solum et parietes
cum camara in specu struantur et ita perducatur. Puteique ita sint facti,
uti inter duos sit actus.
4. Sin autem fistulis
plumbeis ducetur, primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae
lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae castello conlocentur ad
castellum, quod erit in moenibus. Fistulae ne minus longae pedum denûm
fundantur. Quae si centenariae erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC; si
octogenariae, pondo DCCCCLX; si quinquagenariae, pondo DC; quadragenariae pondo
CCCCLXXX; tricenariae pondo CCCLX; vicenariae pondo CCXL; quinûm denûm pondo
CLXXX; denûm pondo CXX; octonûm pondo C; quinariae pondo LX. E latitudine autem
lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in rotundationem flectantur,
magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae. Namque quae lamna fuerit digitorum
quinquaginta, cum fistula perficietur ex ea lamna vocabitur quinquagenaria
similiterque reliqua.
5. Ea autem
ductio, quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit expeditionem. Quodsi caput habeat libramenta ad moenia
montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla,
necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus. Sin
autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt
perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. Cum venerint ad imum, non alte
substruitur, ut sit libratum quam longissimum; hoc autem erit venter, quod
Graeci appellant coelian. Deinde cum venerit adversus clivum, ex longo
spatio ventris leniter tumescit; exprimatur in altitudinem summi clivi.
6. Quodsi non venter in vallibus factus fuerit
nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet
fistularum commissuras. Etiam in ventre colluviaria sunt facienda, per quae vis
spiritus relaxetur. Ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus
bellissime poterunt efficere, quod et decursus et circumductiones et ventres et
expressus hac ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus ad moenia ad
fastigii libramenta.
7. Item inter actus ducentos non est inutile
castella conlocari, ut, si quando vitium aliqui locus fecerit, non totum onus
neque opus contundatur et, in quibus locis sit factum, facilius inveniatur; sed
ea castella neque in decursu neque in ventris planitia neque in expressionibus
neque omnino in vallibus, sed in perpetua aequalitate.
8. Sin autem minore sumptu voluerimus, sic est faciendum.
Tubuli crasso corio ne minus duorum digitorum fiant, sed uti hi tubuli ex una
parte sint lingulati, ut alius in alium inire convenireque possint. Coagmenta
autem eorum calce viva ex oleo subacta sunt inlinienda, et in declinationibus
libramenti ventris lapis est ex saxo rubro in ipso geniculo conlocandus isque
perterebratus, uti ex decursu tubulus novissimus in lapide coagmentetur et
primus ex librati ventris; ad eundem modum adversum clivum et novissimus
librati ventris in cavo saxi rubri haereat et primus expressionis ad eundem
modum coagmentetur.
9. Ita librata planitia tubulorum ad decursus
et expressionis non extolletur. Namque vehemens spiritus in aquae ductione
solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite
aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra
contineatur. Reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt conlocanda. Item cum
primo aqua a capite inmittitur, ante favilla inmittetur, uti coagmenta, si qua
sunt non satis oblita, favilla oblinantur.
10. Habent
autem tubulorum ductiones ea commoda. Primum in opere quod si quod vitium
factum fuerit, quilibet id potest reficere. Etiamque multo salubrior est ex
tubulis aqua quam per fistulas, quod per plumbum videtur esse ideo vitiosum,
quod ex eo cerussa nascitur; haec autem dicitur esse nocens corporibus humanis.
Ita quod ex eo procreatur, <si> id est vitiosum, non est dubium, quin
ipsum quoque non sit salubre.
11. Exemplar
autem ab artificibus plumbariis possumus accipere, quod palloribus occupatos
habent corporis colores. Namque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex eo insidens
corporis artus et inde exurens eripit ex membris eorum sanguinis virtutes.
Itaque minime fistulis plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere
salubrem. Saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare
victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen
propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
12. Sin autem
fontes, unde ductiones aquarum, faciamus, necesse est puteos fodere. In
puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus
sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa
variaque terra in se genera. Est enim uti reliquae res ex quattuor principiis
conposita. Et primum est ipsa terrena; habetque ex umore aquae fontes; item
calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur; aerisque spiritus
inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad
fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, ut naturali vaporis
obturant eorum naribus spiritus animales; ita, qui non celerius inde effugiunt,
ibi interimuntur.
13. Hoc autem
quibus rationibus caveatur, sic erit faciendum. Lucerna accensa demittatur;
quae si permanserit ardens, sine periculo descendetur. Sin autem eripietur
lumen a vi vaporis, tunc secundum puteum dextra ac sinistra defodiantur
aestuaria; ita quemadmodum per nares spiritus ex aestuariis dissipabuntur. Cum
haec sic explicata fuerint et ad aquam erit perventum, tunc saepiatur a
structura, nec obturentur venae.
14. Sin autem loca
dura erunt aut nimium venae penitus fuerint, tunc signinis operibus ex tectis
aut superioribus locis excipiendae sunt copiae. In signinis autem
operibus haec sunt facienda. Uti harena primum purissima asperrimaque paretur,
caementum de silice frangatur ne gravius quam librarium, calx quam
vehementissima mortario mixta, ita ut quinque partes harenae ad duos
respondeant. Eorum fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calcetur
vectibus ligneis ferratis.
15. Parietibus
calcatis, in medio quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum
parietum. Hoc exaequato solum
calcetur ad crassitudinem, quae constituta fuerit. Ea autem si duplicia aut
triplica facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo
salubriorem [et suaviorem] aquae usum efficient; limus enim cum habuerit, quo
subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem. Si non, salem
addi necesse erit et extenuari. Quae potui de aquae virtute et varietate,
quasque habeat utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur, in hoc
volumine posui; de gnomonicis vero rebus horologiorum rationibus insequenti
perscribam.
|