1. Namque septentrio, quem Graeci nominant arctum
sive helicen, habet post se conlocatum custodem. Non longe conformata
est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri
provindemiatorem, Graeci protrugeten vocant; candens autem magis spica
eius est colorata. Item alia contra est stella media genuorum custodis arcti:
qui arcturus dicitur est ibi delicatus.
2. E regione capitis septentrionis transversus
ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri -- itemque in summo cornu
laevo et auriga petis una tenet parte stellam -- et appelluntur aurigae manui
haedi, capra laevo umero. Tauri quidem et arietis insuper Perseus --
dexterioribus subter currens basem vergiliis, at sinisterioris caput arietis --
et manu dextra innitens Cassiopiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum
ad summum caput, subiciensque Andromedae pedibus.
3. Item pisces supra Andromedam, et eius
ventris et equi sunt supra spinam aequi, cuius ventris lucidissima stella finit
ventrem equi et caput Andromedae. Manus Andromedae dextra supra Cassiopiae
simulacrum est constituta, laeva aquilonalem piscem. Item aquarii supra equi
capitis est. Equi ungulae attingunt aquarii genua; Cassiopia media est
dedicata. Capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. Secundum eos est
sagitta. Ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum adtingit et
sceptrum, laeva supra Cassiopiae innititur. Sub avis cauda pedes
equi sunt subtecti.
4. Inde
sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. Ad
eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam
frontem scorpionis. A parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius,
qui dicitur nisus in genibus. Autem eorum faciliores sunt capitum vertices ad
cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.
5. Pes
ingeniculati ad id fulcitur capitis tempus serpentis, cuius arctorum, qui
septentriones dicuntur, inplicatus. Parve per eos flectitur delphinus; contra
volucris rostrum proposita lyra. Inter umeros custodis et geniculati corona est
ordinata. In septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum
dorsis inter se compositae et pectoribus aversae. E quibus minor cynosura, maior helice
a Graecis appellatur. Earumque capita inter se dispicientia sunt constituta,
caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim
superando eminent.
6. In summo per caudas earum esse dicitur. Item
serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet circum caput
maioris septentrionis; namque quae est proxume draconem, circum caput eius
involvitur. Una vero circum cynosurae caput iniecta est fluxu porrectaque
proxime eius pedes. Haec autem intorta replicataque capite minoris ad maiorem,
circa rostrum et capitis tempus dextrum. Item supra caudam
minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt
trigonum paribus lateribus, insuper arietis signum. Septentrionis autem
minoris et Cassiopiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam
signorum et septentrionum sidera in caelo disposita dixi esse; nunc explicabo,
quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.
|