1. Primum sub capricorno subiectus piscis
austrinus caudam prospiciens ceti. Ab eo ad sagittarium locus est inanis. Turibulum sub
scorpionis aculeo. Centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni.
Tenet in manibus simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. Ad
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus
succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens
craterem ad manumque virginis caudam subiciens in qua inest corvos; quae sunt
autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia.
2. Ad angulis
inferius ventris, sub caudam subiectus est centaurus. Iuxta cratera et leonem
navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt
circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam
caudam cani iungitur. Geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis
caput. Maior item sequitur minorem. Orion vero transversus est subiectus,
pressus ungula tauri, manu laeva tenens, clavam altera ad geminos tollens.
3. Apud eius
vero basim canis pano intervallo insequens leporem. Arieti et piscibus cetus
est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis
fusio stellarum, quae graece vocitantur harpedonae. Magnoque
intervallo introrsus pressus serpentium, attingit summam ceti cristam. Esse
fuit per speciem stellarum flumen. Profluit initium fontis capiens a laevo pede
Orionis. Quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis
austrini caput et caudam ceti.
4. Quae
figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente
designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus
et occasus possumus animadvertere et oculis contueri. Namque uti septentrionis
circum axis cardinem versantur non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa
meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae,
sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram. Itaque eorum
figurationes propter obstantiam terrae non sunt notae. Huius autem rei index
est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant autem
negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones proximasque ultimis finibus
terrae terminationes fuerunt.
|