1. Hemicyclium excavatum ex quadrato ad
enclimaque succisum Berosus Chaldaeus dicitur invenisse; scaphen sive
hemisphaerium dicitur Aristarchus Samius, idem etiam discum in planitia;
arachnen Eudoxus astrologus, nonulli dicunt Apollonium; plinthium sive lacunar,
quod etiam in circo Flaminio est positum, Scopinas Syracusius; pros ta
historumena, Parmenion, pros pan clima, Theodosius et Andrias,
Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera
et qui supra scripti sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen,
conicum plinthium, antiboreum. Item ex his generibus viatoria pensilia uti
fierent, plures scripta reliquerunt. Ex quorum libris, si qui velit,
subiectiones invenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones.
2. Item sunt ex
aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus horologiorum rationes, primumque a
Ctesibio Alexandrino, qui etiam spiritus naturalis pneumaticasque res invenit. Sed uti fuerint ea exquisita, dignum
studiosis agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre tonsore. Is
ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis
rebus se delectare. Namque cum voluisset in taberna sui patris speculum ita
pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret,
ita conlocavit machinationem.
3. Canalem ligneum
sub tigno fixit ibique trocleas conlocavit; per canalem lineam in angulum
deduxit ibique tubulos struxit; in eos pilam plumbeam per lineam dermittendam
curavit. Ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli
crebritatem vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione
solidatam extrudens in aerem patentem offensione tactus sonitus expresserat
claritatem.
4. Ergo Ctesibius
cum animadvertisset ex tractu caeli et expressionibus spiritus vocesque nasci,
his principiis usus hydraulicas machinas primus instituit. Item aquarum
expressiones automatopoetasque machinas multaque deliciarum genera, in his
etiam horologiorum ex aqua conparationes explicuit. Primumque constituit cavum
ex auro perfectum aut ex gemma terebrata; ea enim nec teruntur percussu aquae
nec sordes recipiunt, ut obturentur.
5. Namque
aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab
artificibus phellos sive tympanum dicitur. In quo conlocata est regula versatile tympanum. Denticulis aequalibus
sunt perfecta, qui denticuli alius alium inpellentes versationes modicas
faciunt et motiones. Item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata
una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, in quibus
moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt,
reliquaque parerga.
6. In his etiam
aut in columna aut parastatica horae describuntur, quas sigillum egrediens ab
imo virgula significat in diem totum. Quarum brevitates aut crescentias
cuneorum adiectus aut exemptus in singulis diebus et mensibus perficere cogit. Praeclusiones aquarum ad temperandum ita sunt
constitutae. Metae fiunt duae, una solida, una cava, ex torno ita perfectae, ut
alia in aliam inire convenireque possit et eadem regula laxatio earum aut
coartatio efficiat aut vehementem aut lenem in ea vasa aquae influentem cursum.
Ita his rationibus et machinatione ex aqua componuntur horologiorum ad hibernum
usum conlocationes.
7. Sin autem cuneorum adiectionibus et
detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur
fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum. In columella
horae ex analemmatos transverse describantur, menstruaeque lineae columella
signentur. Eaque columna versatilis perficiatur, uti ad sigillum virgulamque,
qua virgula egrediens sigillum ostendit horas, columna versando continenter
suis cuiusque mensibus brevitates et crescentias faceret horarum.
8. Fiunt etiam alio genere horologia hiberna,
quae anaphorica dicuntur perficiuntque rationibus his. Horae disponuntur ex
virgulis aeneis ex analemmatos descriptione ab centro dispositae in fronte; in
ea circuli sunt circumdati menstrua spatia finientes. Post has virgulas
tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus
descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata, cuius ex centro
deformatio, unum maius, alterum minus. Posteriori autem parti tympano medio
axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est involuta, ex
qua pendet ex una parte phellos (sive tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera
aequo pondere phelli sacoma saburrale.
9. Ita quantum ab aqua phellos sublevatur,
tantum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tympanum. Cuius
tympani versatio alias effÏcit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor
in versationibus suis temporibus designet horarum proprietates. Namque in
singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius
bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarun
spatia. Ea translata ex terebratione in terebrationem mensis vertentis perficit
cursum suum.
10. Itaque quemadmodum sol per siderum spatia
vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens
per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis
temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus
imaginis efficit horarum et dierum.
11. De administratione autem aquae, quemadmodum
se temperet ad rationem, sic erit faciendum. Post frotem horologii intra
conloeetur castellum in idque per fistulam saliat aqua et in imo habeat cavum.
Ad id autem adfixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod ex castello
in id aqua influat. In eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno
masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum
epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
12. Maioris autem tympani labrum aequis
intervallis CCCLXV puncta habeat signata, minor vero orbiculis in extrema
circinatione fixam habeat ligulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones,
inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id
et servat administrationem. Cum autem inmaioris tympani labro fuerint signorum
caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum
cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis
librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata
sint, uti in caelo videntur.
13. Igitur cum sol fuerit in capricorni,
orbiculi ligula in maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta
tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehemens pondus, celeriter per
orbiculi foramen id extrudit ad vas. Tum excipiens eam, cum brevi spatio
impletur, corripit et contrahit dierum minora spatia et horarum. Cum autem
cotidiana versatione minoris tympani ligula ingrediatur in aquarii puncta,
descendent foramina perpendiculo et aquae vehementi cursu cogitur tardius
emittere salientem. Ita quo minus celeri cursu vas excipit aquam, dilatat
horarum spatia.
14. Aquarii vero pisciumque punctis uti gradibus
scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam partem aqua temperate
salienti praestat aequinoctiales horas. Ab ariete per tauri et geminorum spatia
ad summa cancri puncta partis octavae foramen se tympani versationibus peragens
et in altitudinem eo rediens viribus extenuatur, et ita tardius fluendo dilatet
morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales. A cancro cum
proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta
revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad
puncta librae aequinoctialis rursus reddit horas.
15. Per scorpionis vero spatia et sagittarii
proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem
VIII, restituitur celeritate salientis ad brumales horarum brevitates. Quae
sunt in horologiorum descriptionibus rationes et adparatus, ut sint ad usum
expeditiores, quam aptissime potui, perscripsi. Restat nunc de
machinationibus et de earum principiis ratiocinari. Itaque de his, ut corpus
emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine incipiam scribere.
|