1. Nobili Graecorum et
ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure
esse non iniquo constituta. Nam
architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur, quanto sumptui
adsit futurum. Tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, donec
opus sit perfectum. Absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit, decretis
et honoribus ornatur. Item si non amplius quam quarta in opere consumitur, ad
aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque ulla poena tenetur. Cum
vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius bonis ad perficiendum
pecunia exigitur.
2. Utinam dii inmortales
fecissent, ea lex etiam <a> Populo Romano non modo publicis sed etiam
privatis aedificiis esset constituta! Namque non sine poena grassarentur
inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine
dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur
ad infinitas sumptuum profusiones, et ut e bonis eicerentur, ipsique architecti
poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent,
uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius
adicientes, aedificia expedirent. Nam qui quadringenta ad opus possunt parare,
si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur; qui
autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa
abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.
3. Nec solum id vitium
in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum
scaenicisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed
necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum
velorumque inductiones sunt et ea omnia, quae scaenicis moribus per
machinationem ad spectationis populo conparantur. In his vero opus est
prudentia diligens et igenii doctissimi cogitata, quod nihil eorum perficitur
sine machinatione studiorumque vario ac sollerti vigore.
4. Igitur quoniam haec
ita sunt tradita et constituta, non videtur esse alienum, uti caute summaque
diligentia, antequam instituantur opera, eorum expediantur, rationes. Ergo
quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et
praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi
est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus
voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam,
quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
|