1. Machina est continens e materia coniunctio
maximas ad onerum motus habens virtutes. Ea movetur ex arte circulorum
rutundationibus, quam Graeci cyclicen cinesin appellant. Est autem
unum genus scansorium, quod graece acrobaticon dicitur; alterum
spirabile, quod apud eos pneumaticon appellatur; tertium tractorium,
id autem Graeci baru ison vocitant. Scansorum autem machinae ita
fuerunt conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis
conligatis sine periculo scandatur ad apparatus spectationem; at spirabile, cum
spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque organicos
exprimantur.
2. Tractorium vero, cum onera machinis
pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. Scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea
catenationibus [et transversariis et plexis conligationibus] et erismatum
fulturis continentur. Quae autem spiritus potestate adsumit ingressus,
elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. Tractoria autem maiores et
magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum
prudentia summas virtutes.
3. Ex his sunt quae mechanicos alia organicos
moventur. Inter machinas et organa id videtur esse discrimen, quod machinae
pluribus operis ut vi maiore coguntur effectus habenti, uti ballistae
torculariorumque prela; organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt
quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes. Ergo
et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res
potest esse non impedita.
4. Omnis autem est
machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione
instituta. Namque ni advertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunae,
quinque etiam stellarum, natura machinata versarentur, non habuissemus interdum
lucem nec fructûm maturitatis. Cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent,
e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis
commodas vitae perfecerunt explicationes. Itaque conparaverunt ut essent
expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita
quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis artibus, institutis, gradatim
augenda doctrinis curaverunt.
5. Attendamus enim
primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis
administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo
tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem. Cibi vero non habuissemus
abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa.
Sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torcularîs praeparatio,
neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem,
portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram,
navicularum per aquam inventae essent machinationes.
6. Trutinarum vero
librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus
vitam. Non minus quae sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus
non necesse videtur disputare, quando sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae,
folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum
consuetudinibus habent opportunitates. Itaque incipiemus de îs, quae raro
veniunt ad manus, ut nota sint, explicare.
|