1. Primumque
instituemus de is, quae aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem
necessitate comparantur. Quae fiunt ita. Tigna duo ad onerum magnitudinem
ratione expediuntur. A capite a fibula coniuncta et in imo divaricata
eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta
retinentur. Alligatatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum dicunt. In trocleam induntur orbiculi <duo>
per axiculos versationes habentes. Per orbiculum <summum> traicitur
ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae
inferioris. Refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita
descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur. Altera pars funis
refertur inter imas machinae partes.
2. In quadris autem tignorum posterioribus,
quo loci sunt divaricata, figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum
capita, ut faciliter axes versentur. Eae suculae proxime capita habent
foramina bina ita temperata, ut vectes in ea convenire possint. Ad rechamum
autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata
accommodantur. Cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes
ducentes eam versant, funis <se> involvendo circum suculam extenditur et
ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
3. Haec autem ratio
machinationis, quod per tres orbiculos circumvolvitur, trispastos appellatur.
Cum vero in ima troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id
pentaspaston dicitur. Sin autem maioribus oneribus erunt machinae comparandae,
amplioribus tignorum longitiudinibus et crassitudinibus erit utendum; eadem
ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum.
His explicatis antarii funes ante laxi conlocentur; retinacula super scapulas
machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati
defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
4. Troclea in summo
capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducitur ad palum et quae
est in palo trocleam inligata. Circa
eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput
machinae religata. Circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et
redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur. Vectibus autem
coacta sucula versabitur, eriget per se machinam sine periculo. Ita circa
dipositis funibus et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina
conlocabitur. Trocleae et
ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.
5. Sin autem colossicotera amplitudinibus et
ponderibus onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, sed
quemadmodum sucula chelonîs retinetur, ita axis includatur habens in medium
tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem amphieren,
alii perithecium vocant.
6. In his autem machinis trocleae non eodem sed
alio modo comparantur. Habent enim et in imo et in summo duplices ordines
orbiculorum. Ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti
aequalia duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum inferiorem
trocleam resticula circumdata et contenta utraeque partes funis continentur, ut
neque <in dextram neque> in sinistram partem possint prodire. Deinde
capita funis referentur in summa troclea ab exteriore parte et deiciuntur circa
orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos
ex interiore parte et referuntur dextra sinistra; ad caput circa orbiculos
summos redeunt.
7. Traiecti autem ab exteriore parte feruntur
dextra sinistra tympanum in axe ibique, ut haereant, conligantur. Tum autem
circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum
et axem. Se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine
periculo. Quodsi maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una parte
extrema fuerit sine ergata, calcantes homines expeditiores habere poterunt
operis effectus.
8. Est autem aliud genus machinae satis
artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non
possunt nisi periti. Est enim
tignum, quod erigitur et distenditur retinaculis quadrifariam. Sub retinaculo
chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur, sub troclea
regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa quattuor supponitur.
Trocleae ternos ordines orbiculorum in latitudine habentes conlocantur. Ita
tres ductarii funes in machina religantur. Deinde referuntur ad imam trocleam
et traiciuntur ex interiore parte per eius orbiculos summos. Deinde referuntur
ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte in interiorem per
orbiculos imos.
9. Cum descenderint ad imum, ex interiore
parte et per secundos orbiculos traducuntur in extremum et referuntur in summum
ad orbiculos secundos; traiecti redeunt ad imum et per imum referuntur ad
caput; traiecti per summos redeunt ad machinam imam. In radice autem
machinae conlocatur tertia troclea; eam autem Graeci epagonta nostri artemonem
appellant. Ea troclea religatur ad trocleae radicem habens orbiculos tres, per
quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines hominum
ducentes sine ergata celeriter onus ad summum perducunt.
10. Hoc genus machinae
polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circuitionibus et facilitatem
summam praestat et celeritatem. Una autem statutio tigni hanc habet utilitatem,
quod ante quantum velit et dextra ac sinistra a latere proclinando onus
deponere potest. Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes
non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae,
aliae erectae, aliae planae in carchesîs versatilibus conlocatae. Non minus sine tignorum erectionibus in
plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium
efficiuntur.
11. Non est autem alienum etiam Chersiphronos
ingeniosam rationem exponere. Is enim scapos columnarum e lapidicinis cum
deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter, magnitudinem onerum et viarum
campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est
conatus. De materia trientali scapos quattuor, duos transversarios
interpositos, quanta longitudo scapi fuerit, complectet et conpeget et ferreos
cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia
ad cnodacsas circumdandos infixit; item bucculis tigneis capita religavit;
cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem tantam; ita,
cum boves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus et armillis sine
fine volvebantur.
12. Cum autem scapos omnes ita vexerunt et
instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex
scaporum vectura etiam in epistyliorum deductione. Fecit enim rotas circiter
pedum duodenûm et epistyliorum capita in medias rotas inclusit; eadem ratione
cnodaces et armillas in capitibus inclusit: ita cum trientes a bubus
ducerentur, in armillis inclusi cnodaces versabant rotas, epistylia vero
inclusa uti axes in rotis eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus
pervenerunt. Exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri
exaequant ambulationes. Neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas
esset -- non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo -- nec
ullus est clivus sed perpetuus campus.
13. Nostra vero memoria cum colossici
Apollinis in fano basis esset a vetustate diffracta, et metuentes, ne cederet
ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam. Conduxit
quidam Paconius. Haec
autem basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta pedes sex. Quam
Paconius gloria fretus non uti Metagenes adportavit, sed eadem ratione alio
genere constituit machinam facere.
14. Rotas enim circiter pedum XV fecit et in his
rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota
ad rotam ad circinum compegit, ita uti fusus a fuso non distaret pedem esse
unum. Deinde circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebant.
Ita cum explicaretur, volvebat rotas, sed non poterat ad lineam via recta
ducere, sed exibat in unam partem. Ita necesse erat rursus retroducere. Sic
Paconius ducendo et reducendo pecuniam contricavit, ut ad solvendum non esset.
15.
Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis, quemadmodum sint inventae,
exponam. Pixodarus fuerat pastor. Is in his locis versabatur. Cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum
Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso
uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat,
ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu
facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat
deiecta. Ita Pixodarus
dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea
re ageretur, detulisse. Ita statim honores decreverunt ei et nomen mutaverunt:
pro Pixodaro Evangelus nominaretur. Hodieque quotmensibus magistratus in eum
locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena tenetur.
|