1. De tractoriis rationibus quae necessaria
putavi, breviter exposui. Quorum motus et virtutes duae res diversae et inter
se dissimiles uti congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una
porrecti, quam Graeci eutheiam vocitant, altera rutunditatis, quam
Graeci cycloten appellant. Sed vero neque sine rutunditate motus
porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere
levationes.
2. Id autem ut intellegatur, exponam. Inducuntur uti centra axiculi in orbiculos
et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis
ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus
in altum. Cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque
eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando
faciunt oneris elationes. Quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad
onus, quod manuum multitudo non potest movere, supposita uti centro citro
porrecta pressione, quod Graeci hypomochlion appellant, et lingua sub
onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit.
3. Id autem quod brevior pars prior vectis
ab ea pressione, quod est centrum, subit sub onus, et quo longius ab eo centro
distans caput eius deducitur. Per id faciundo motus circinationis cogit
pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus. Item si sub onus
vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum, sed
adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam pro
onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. Ita non tam faciliter quam
per oppressionem, sed adversus nihilominus in pondus oneris erit exercitatum.
Igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et
caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi,
quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque
ductionibus fuerit facta.
4. Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur,
licet considerare. Cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut
centrum est conlocata et aeqipondium in alteram partem scapi, per puncta
vagando quo longius aut etiam ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere
amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinatio
longius ab centro recedens ita inbecillior. Aequipondii brevitas maiorem vim
ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi
cogit futurum.
5. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae
gubernator ansam gubernaculi tenens, qui oiax a Graecis appellatur,
una manu momento per centrum ratione pressionibus artis agitans, versat eam
amplissimis et inmanibus mercis et pinus ponderibus oneratam. Eiusque vela cum
sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem
cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore
progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in
summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
6. Itaque uti vectis sub onere subiectus, si
per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum
deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium
temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur
discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis
vehementius cogunt progredi navem. Etiam remi circa scalmos strophis religati,
cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis
maris undis spumam impulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora
liquoris raritatem.
7. Onerum vero maxima pondera, cum feruntur
a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra
phalangarum, uti in diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis
ratione aequas partis collis singuli ferant operarii. Mediae enim partes
phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, nec
labuntur in unam partem. Cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum
locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine
progreditur ad fines ponderationum.
8. Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum
subiugiis loris per medium temperantur, aequaliter trahunt onera. Cum autem
inpares sunt eorum virtutes et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto
fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento. Ita in
phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua
progreditur lorum ab medio, unam breviorem, <alteram> efficit partem
longiorem. Ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque
capita circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit
circinationem.
9. Quemadmodum vero
minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in
quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter
colla, quae autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et
trahentes et ferentes. Cum haec ita ad centrum porrectionibus et
circinationibus reciperent motos, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana,
rotae, cocleae, scorpionis, ballistae, prela ceteraeque machinae isdem
rationibus per porrectum centrum et rotationem circini versantum faciunt ad propositum
effectus.
|