1. Nunc de organis,
quae ad hauriendam aquam inventa sunt, quemadmodum variis generibus
conparentur, exponam. Et primum
dicam de tympano. Id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime
multitudinem magnam. Ad tornum aut circinum fabricatus <axis>, capitibus
lamna ferratis, habens in medio circa de tympanum ex tabulis inter se
coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas
lamminas. In eius tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes
axem et extremam tympani circuitionem, quae dividunt aequalia in tympano
spatia.
2. Circa frontem eius figuntur tabulae,
relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam Item secundum axem
columbaria fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. Id autem cum est
navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per
aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem
supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem. Ita hortis
ad inrigandum vel ad salinas ad temperandum praebetur aquae multitudo. Cum autem altius extollendum erit, eadem
ratio communicabitur.
3. Sic rota fiet circum axem eadem magnitudine,
ut ad altitudinem, quae opus fuerit, convenire possit. Circum extremum
latus rotae figentur modioli quadrati pice et cera solidati. Ita cum rota a
calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum
revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.
4. Sin autem magis altis
locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena
demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos
congiales. Ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in
summum, quicum super axem pervehuntur, cogentur Ìnverti et infundere in
castellum aquae quod extulerint.
|