1. Est autem etiam
cocleae ratio, quae magnam vim haurit aquae, sed non tam alte tollit quam rota.
Eius autem ratio sic expeditur. Tignum
sumitur, cuius tigni quanta rata est pedum longitudo, tanta digitorum expeditur
crassitudo. Id ad circinum rutundatur. In capitibus circino dividentur circumitiones
eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur,
ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se
respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna
spatia decidantur in longitudinem. Item tigno plano conlocato lineae ab capite
at alterum caput perducantur ad libellam convenientes. Sic et in rotundatione
et in longitudine aequalia spatia fient. Ita quod loci describuntur lineae,
quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes et in decusationibus
finita puncta.
2. His ita emendate
descriptis sumitur salignea tenuis aut de vitice secta regula, quae uncta
liquida pice figitur in primo decusis puncto. Deinde traicitur oblique ad
insequentes longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens
singula puncta praetereundo et circum involvendo conlocatur in singulis
decusationibus, et ita pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in
octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa. Eo modo quantum progreditur
oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad
octavum punctum. Eadem ratione per omne spatium longitudinis et rutunditatis
singulis decusationibus oblique fiixae regulae per octo crassitudinis
divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque
imitationem.
3. Ita per id vestigium
aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti
longitudinis octava pars fiat summa crassitudo. Supra eas circumdantur et
figuntur tabulae, quae pertegant eam involutionem. Tunc eae tabulae pice
saturantur et lamminis ferreis conligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur.
Capita tigni ferrea. Dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in
capitibus utraque parte habentia transversaria confixa. In his foramina ferrea
sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus
faciunt versationes.
4. Erectio autem eius ad
inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum
orthogonium describitur, sic id habeat responsum, id est uti dividatur
longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit ab
perpendiculo ad imas naris spatium earum partium IIII. Qua ratione autem
oporteat id esse, in extremo libro eius forma descripta est in ipso tempore. Quae
de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur
quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus ad infinitas
utilitate ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo
tempore.
|