1. Insequitur nunc de
Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare. Ea si ex aere.
Cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum distantes, habentes fistulas
furcillae figura similiter cohaerentes, in medium catinum concurrentes. In quo
catino fiant asses in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili
conlocati, qui praeobturantes foramina narium non patiuntur quod spiritu in
catinum est expressum.
2. Supra catinum paenula
ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo
traiecto continetur, ne vis inflationis aqua eam cogat elevari. Insuper
fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine fit erecta. Modioli autem
habent infra nares inferiores fistularum asses interpositos supra foramina
eorum, quae sunt in fundis.
3. Ita de supernis in
modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et
vectibus conmoliuntur. Qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina
cogent. Extrudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum,
e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex
inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
4. Nec tamen haec sola
ratio Ctesibii fertur exquisita, sed etiam plures et variis generibus ab eo
liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus
ostendentur, uti merularum aquae motu voces atque angubatae,
bibentiaque et eadem moventia sigilla ceteraque, quae delectationibus oculorum
et aurium usu sensus eblandiantur.
5. E quibus quae maxime
utilia et necessaria iudicavi selegi, et in priore volumine de horologiis, in
hoc de expressionibus aquae dicendum putavi. Reliqua quae non sunt ad
necessitatem sed ad deliciarum voluntatem, qui cupidiores erunt eius
subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
|