1. Nunc vera quae ad
praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et
ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam. Omnes
proportiones eorum organorum ratiocinatorum ex proposita sagittae longitudine,
quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis
magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere ipsûm tamen
debent.
2. Eorum foraminum
capituli deformatur altitudo et latitudo. Tabulae, quae sunt in summo et in imo
capituli, peritreta quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis,
latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius
<semissis>. Parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae
foraminum IIII, crassae foraminum quinum; cardinis foraminis dimidi. A
parastatica ad foramen spatium foraminis, a foramine ad medianam parastaticam
item foraminis. Latitudo parastados
mediae unius foraminis et eius, crassitudo foraminus unius.
3. Intervallum, ubi sagitta conlocatur in
media parastade, foraminis partis quartae. Anguli quattuor, qui sunt circa, in
lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur.
Canaliculi, qui graece syrinx dicitur, longitudo foraminum XVIIII.
Regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem
figuntur, <longitudo> foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et
crassitudo. Et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes
longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. Crassitudo
bucculae, quae adfigitur (vocitatur camillum seu, quemadmodum nonnulli,
loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis.
Suculae longitudo foraminum, crassitudo suculae foraminis VIIII.
4. Epitoxidos longitudo foraminis, crassitudo. Item chelonii. Chelae, sive manucla
dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo. Canalis
fundi longitudo foraminis XVI, crassitudo foraminis, altitudo. Columellae basis
in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella,
foraminis crassitudo, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo
foraminis crassitudo. Eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII,
latitudo dimidium foraminis, crassitudo. Cardinis longitudinis foraminis;
columellae capitis longitudo; antefixa latitudo foraminis, crassitudo I.
5. Posterior minor
columna, quae graece dicitur antibasis, foraminum VIII, latitudo
foraminis, crassitudinis. Subiecto foraminum XII, latitudinis et crassitudinis
eiusdem, cuius minor columna illa. Supra minorem columnam chelonium, sive
pulvinus dicitur, foraminum II semissisque, altitudinis II semissisque,
latitudinis. Cherolabae sucularum foraminum II, crassitudo foraminis, latitudo
I semissisque. Transversariis cum cardinibus longitudo foraminum, latitudo I semissisque
et crassitudo. Bracchii longitudo [ I semissisque ] foraminum VII, crassitudo
ab radice foraminis, in summo foraminis; curvaturae foraminis VIII.
6. Haec his
proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur. Nam si
capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de
bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli,
bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem. <Si> minus altum capitulum
fuerit, quod catatonum dicitur, propter vehementiam bracchia paulo longiora
constituentur, uti facile ducantur. Namque quemadmodum vectis, cum est
longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X,
duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quod breviora,
durius ducuntur.
|