1. Catapultarum rationes, e quibus membris
ex portionibus conponantur, dixi. Ballistarum autem rationes variae sunt et
differentes unius effectus causa conparatae. Aliae enim vectibus suculis,
nonnullae polyspastis, aliae ergastis, quaedam etiam tympanorum torquentur
rationibus. Sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam
magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet. Igitur de ratione earum non est omnibus expeditum,
nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas.
2. Nam quae fiunt in capitibus foramina, per
quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine
ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis
proportione sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum.
Itaque ut etiam qui geometrice non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo
bellico cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex
parte accepta praeceptoribus, finita exponam, et quibus rebus Graecorum
pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus
respondeant, tradam explicata.
3. Nam quae ballista duo pondo saxum mittere
debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex,
VI, digitorum VII; decem pondo digitorum VIII; viginti pondo digitorum X; XL
pondo digitorum XII semisque; LX pondo digitorum XIII et digiti octava parte;
LXXX pondo digitorum XV; CXX pondo I pedis et sesquidigiti; C et LX pedis; C et
LXXX pedis et digiti V; CC pondo pedis et digitorum VI; CC et X pedis et digitorum
VI; CCCLX, pedis I semissisque.
4. Cum ergo foraminis magnitudo fuerit
instituta, describatur scutula, quae graece peritretos appellatur,
cuius longitudo foraminum VIII, latitudo duo et sextae partis. Dividatur medium
lineae discriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius
formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis,
ubi est versura, quartam partem. In qua parte autem est curvatura, in quibus
procurrunt cacumina angulorum, et foramina convertuntur, et contractura
latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto,
quantam epizygis habet crassitudinem. Cum deformatum fuerit, circum dividatur,
extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
5. Crassitudo eius foraminis constituatur. Modioli
foraminum duo, latitudo, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur
foraminis, ad extremum autem latitudo foraminis. Parastatarum longitudo
foraminis; curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminis et partis LX.
Adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum
in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
6.
Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo
dimidium foraminis. Cardines, crassitudo foraminis. Curvatura regulae. Exterioris
regulae latitudo et crassitudo tantundem; longitudo, quam dederit ipsa versura
deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam. Superiores autem
regulae aequales erunt inferioribus. Mensae transversarii foraminis.
7.
Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo I, intervallûm mediûm
latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII. Climacidos superioris
pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine
dividatur in partes V. Ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci chelen
vocant latitudo, crassitudo, longitudo foraminum III et semissis; extantia
cheles foraminis semissisque pterygomatos foraminis et sicilicus. Quod autem
est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.
8. Interiorum regularum latitudo foraminis,
crassitudo. Cheloni replum, quod est operimentum, securiculae includitur
scapo climacidos latitudo crassitudo foraminis XII. Crassitudo quadrati, quod
est ad climacida, foraminis, in extremis, rutundi autem axis diametros
aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma.
9. Anteridon longitudo
foraminum IIII semissisque, latitudo in imo foraminis, in summo crassitudo.
Basis, quae appelatur eschara, longitudo foraminum, antibasis
foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis. Conpingitur autem
dimidia altitudinis columna, latitudo et crassitudo I semissque. Altitudo autem non habet foraminis
proportionem, sed erit quod opus erit ad usum. Bracchii longitudo
foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime
expeditas putavi, exposui. Quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e
nervo capilloque tortis rudentibus, quantum conprehendere scriptis potuero, non
praetermittam.
|